À Johannes Antonides Vander Linden, le 19 novembre 1655, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 39 ro.

Clarissimo viro D. Vander Linden, eximio Medicinæ Professori in Academia
Leidensi. 19. Nov. 1655.

Quantum in me erit, et per sæculi iniquitatem licebit, Cl. Hofmanni
operum quæ hîc curiosè asservo, editionem procurabo : et hoc ad mentem
tuam meámque : imò et ad publicam utilitatem. Duplicem fasciculum
tradidi D. Angot, Bibliopolæ nostrati, qui Tibi reddetur : unum Tibi reti-
nebis, et gratum si placet habebis : alterum, rogo Te mittes Ultrajectum
ad D. Christianum Utenbogardum, veterem amicum nostrum, Doct. Med.
eúmque virum optimum. Aliàs alia mittam, et forsan meliora : quod
faciam libentissimè, si occurrant. De pretio vecturæ, agas cum Elsevirio
qualecumque fuerit illud, Tibi facilè refundam. Hîc ubique pessimè audit
stibium, et ejus patroni, à quibus ut plurimùm deseritur : non sunt idonea
civium nostrorum corpora ad vomitum : blanda mollia sunt et imbecilla, quibus
utplurimùm repurgandis sufficiunt cassiæ medulla cum drachmis ali-
quot fol. Orient. syr. rosar. solut. vel de florib. mali persicæ, manna,
tamarinei, rheum : vix unquam nec nisi rarò ascendimus usque ad dia-
prunum solut. quod omnium scammoniatorum est mitissimum : tantum
abest ut indigeamus istis metallicis mochlicis, natura sua malignis, quibus
ferendis planè sunt impares nostri Parisini : quibus est familiaris
angustia pectoris, et pulmonum infirmitas. Medici quotquot hîc sunt
plerique omnes, et alibi, non tam laboramus penuriâ remediorum, quàm
legitimæ Methodi ad bene medendum cognitione, quæ est summum Artis
nostræ secretum, imò secretum secretorum secretissimum, eheu quàm paucis
nostrum ! Hîc duo vixerunt Medici, inextinguibili quadam auri colli-
gendi cupiditate laborantes, quorum unus dictus Valterius, Aulicus
medicaster, ignarus nebulo Monspeliensis, et in corde suo Iudæus, qui
à tribus annis penetravit ad plures, optimo multorum fato : alter adhuc
vivit ex ordine nostro, Guenaut dictus : agyrtæ illi duo ut rem
meliorem facerent, stibium excitarunt, et ex Orco revocarunt ; impio
isto et Machiavelistico nitentes axiomate, ægros esse decipiendos
quia volunt decipi, remediorum novitate, varietate et multiplicitate
.
De eventu, aiunt, nihil interest, modo gravis ære domum mihi dextra
redeat. etc. Sed cum viro bono tot pudet ineptiarum : ignosce zelo meo :
hîc et alibi venditur piper : Populus, lex, rex, grex, mundus omnis facit
histrionam. Circumforanei illi siticulosi, qui ut supra alios sapere videantur,
de stibio mira pollicentur, ipso stibio numquam utantur, nec pro se, nec
pro suis : quod si aliqui in usum istud revocârint, ab eo et ex eo perierunt :
ut ipse Valterius, anno 1652. Guenaltus quidem eo pro se utitur
dum infirmatur : sed illud ipsum exhibuit nepoti, Doctori Medico, propriæ
uxori, filiæ puerperæ 20. annorum, et alteri genero, qui omnes ab ipso
veneno miserè perierunt, eodem ipso die in quo fuit assumtum. Mille alia
exempla nobis suppetunt : nec desunt alia remedia tutiora, quinimò
omnis securitatis plenissima. De præparatione stibii ut velim stare judicio
Chymistarum, absit : odi illam gentem Chymisticam odio plusquam Vatiniano,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 19 novembre 1655, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1076&cln=s

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons