À Johannes Antonides Vander Linden, le 18 février 1656, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 39 vo.

Clariss. viro D.D. Vander Linden, Doct. Med. et Prof. Leidensi.
die Iovis, 16. Samedi, 18. Febr. 1656.

Hodie pauca ad Te scribam, Ecce ad Te scribo, Binas tuas accepi, vir clariss. ut scias dicam tamen, me ambas tuas acce-
pisse
propria manu D. Elsevirij, quib. statim respondeo. Virum clariss. D. Vorstium
meo nomine si placet, salutabis, eique offeres omnia mea officia et beneficia ^, quantulacumque illa esse/ possint. Illius
Gulielmi versionem Theophrasti numquam vidi : quam si haberem, libentissimè
certè mitterem ad virum doctissimum, qui tanti Authoris novam editionem
meditatur : sed pro illo quem non habeo, misi ad illum, Theophrastum inte-
grum Græcolatinum ex Heinsij versione, castigatum et emendatum propria manu
του μακαριτου Casp. Hofmanni, unà cum ejus Notis et Emendationibus
quas hîc habeam ab obitu viri optimi : quæ singula utinam prosint Domino
Vorstio, ea lege ac conditione, ut meminerit rationem habeat eorum per quos profecerit, impri-
mis v. Maximi heroïs Casp. Hofmanni : de quib. cujus alijs operibus sermonem
habui cum D. Elzevirio, et à quorum editione non videtur abhorrere.
Hæc Illa omnia quæ pertinent ad Theophrastum, trades rogo, D. Vorstio, ut ijs
si libet, utatur ; sin minùs, ad me remittat : ut fidem meam Germanis vel
probare vel liberare possim de singulis illis à me acceptis quæ spectant ad
Theophrastum : Et hæc pro D. Vorstio : Tibi v. mitto duplicem Celsum,
unum majorem, propria manu emendatum Nic. Nancelij, dono mihi datum
à clariss. viro D. Mich. de la Vigne, Doct. Medico Paris. eruditissimo : alterum
minorem, quem tamen meliorem esse puto, dono mihi datum à clariss. viro

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 18 février 1656, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1077&cln=s

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons