À Johann Garmers, le 7 juillet 1656, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 41 vo.

Clarissimo viro D. Garmers, Medicinæ Doctori, Hamburgum.

Suavissimas tuas accepi, vir doctissime, ex quibus gratum memorémque
animum, et mutuis benefidum pectus amoribus facilè agnosco. Gaudeo quod
salvus et incolumis in patriam perveneris. Saluto ex animo ampliIllustrissimos D.D.
Legatos, Penshornium et Mollerum : ut et doctissimum virum D. Placcium,
Sororium tuum. Cùm hinc discessisti, mihi pollicitus es te effecturum, ut ad
D. Bartholino reddentur literæ meæ cum libro D. Riolani : an quod tuæ
promissioni satisfeceris, nullus dubito : sed à D. dicto Bartholino nullum adhuc
responsum habeo, an ista per Te accepit : utinam tandem scribat. Noster
Senior Riolanus tota hyeme decubuit propter asthma, et 2 frigus inten-
sissimum, 1 senibus inimicum, quo graviter mulctati sumus à sex 4. mensib.
necdum recreatus, vivit tamen, et aliquid novum meditatur. Duretus
in Coacas D. Meturas nondum pervenit ad finem. Lugduni Celtarum
sub prælo currunt Institutiones Medicas Laz. Riverij, Med. Monspel.
Coloniæ Allobrogorum, (Geneva est,) ferè ad umbilicum pervenit nova
editio Hipp. Foesij. Scribonius Largus Rhodij ad me missus est ex
Italia. De stibio nulla alia superest inter nos controversia : jacet
æternúmque jacebit à singulis contemptum, à bonis damnatum et
proscriptum venenum : tot ab ejus usu sunt funeratæ familiæ, ut summo
jure ab eo singuli abhorreant : Stibiales ipsi, qui specie novitatis incau-
tos inescare ac decipere volebant, tanquam impostores hîc habentur :
nec fatuos amplius inveniunt qui velint decipi, et tam miserè mori :
quos nempe vestigia tenent eorum qui præiverunt, et nimiæ credulitatis
pœnas propriæ vitæ dispendio, aut saltem insigni periculo nimis prodigè luerunt.
^ Tale venenum relinquo Chy-/ mistis, et imperitis veterato-/ ribus de familia Paracelsi.
Scripsit ad me D. Vander Linden, Medicinæ Doctor et professor egregius
civitatis Leidensis, se brevi ad me missurum librum quendam Selectorum
Medicinalium
, à se exaratum, quem ante finem Aprilis accipiam : ele-
ganter scribit eruditus ille vir et de hoc libro bene sentio. Nova editio tertia
parte acta, Enchir. Anat. et Pathol. Do. Riolani, circa Paschalia finem æstatis prælo
subijcietur. Hîc habemus Lexicum Martinij Etymologicum Philologicum
secundò editum Francofurti : librum sanè optimum et omni Musæo dignum.
^ a dignus est qui laudetur/ ab eruditis tanti operis/ author dignissimus.
Veterem amicum nostrum verbis meis salutabis, si placet, popularem vestrum
και ομοθεχνον, D. Christianum Buncken. Vale, amice carissime, et me ama.

Tuus ex animo Guido Patin, Doctor Med. Paris. et Prof. regius.

Die Veneris, 7. Iulij, 1656.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Garmers, le 7 juillet 1656, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1084&cln=s

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons