Ms BIU Santé no 2007, fo 43 vo.
Clariss. viro D. Christiano Utenbogardo, Ultrajectum.
Gratissimas tuas accepi, vir clariss. quinto die Iulij, scriptas à Te
13. Ianu. hujus anno : non dubito 1 eas 2 tamdiu hæsisse apud singularem
amicum nostrum D. Vander Linden qui in dies occasionem præstolabatur ad
me scribendi. Theologum vestrum Voetium, de quo meliora cogitabam, mis-
sum faciamus, nec in posterum res nostras interturbet : sinamus quoque
vestratem illam virginem cum sua matertera : Mortui mortuos sepeliant. Si
quando Parisinum aliquem obvium habeas, qui sit huc reversurus, per eum ad
me scribes, imò poteris etiam mittere quiquid habebis libellorum : sin minùs,
fasciculum ex ijs compones, eúmque transmittes ad D. Vander Linden, qui singula
tutò mihi deferenda curabit. Quum ad me scribes, epistolam tuam sic inscribe. A
Monsieur Monsieur Patin, Docteur en Medecine, et Prof. du Roy, dans la place du
Chevalier du Guet, à Paris. Argenteum numisma expetitum ecce Tibi offero :
plura sequentur si volueris. Nónne per Te, Io. Freitagij Orationem de Phar-
macopæi officio impetrare possem, Groningæ editam, in 4. anno 1633. Scio
illam raram esse, ac vix prostare : effice tamen ut illius exemplar unum ad me perveniat, et
maximo me Tibi derivatum beneficio habebis. Iuvenis quidam Medæ tyro,
Noviomagensis, dictus Pels, hîc auditor meus, Te salutat : putat illam
facilè reperiri posse apud quosdam medicos aut Bibliopolas vestræ Urbis.
Utinam hoc contingat. ^ Canterus vester quid agit ?/ an duxit uxorem ? ubinam/ manet ? Riolanus noster/ vivit et valet. Vale, vir eximie, et me, quod facis, amare perge.
Tuus ex animo Guido Patin,
Doctor Med et Prof. regius.
Parisijs, die Veneris, 7. Iulij, 1656. |