À un médecin anonyme, sans date, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 46 vo.

Vereor, vir clar. ne consilium meum seriùs adveniens transmissum tibi prorsus
se ineptum videatur atque intempestivum, et ut ita dicam, tanquam
machina post bellum tibi adveniat : faciam tamen, quia sic requiris :
tu v. effice ut erranti sit medica confessio.

Tria sunt 2 præcipua et in usum 1 insignia symptomata si bene conijcio, mi Galene, quorum maligni-
tate divexatur tuus juvenis : nimirum oculi perversio, cubiti tu-
mor phlegmonodes, et faciei defœdatio : quæ quia singula ab
uno et eodem fonte fluunt, idémque principium habent, nimirum
prægressas variolas, non est quod in eorum causis pervestigandis diutiùs
immoremur. Variolæ (morbus acutus et malignus,) præter acu-
tissime perniciosæ
gravia quædam symptomata, quibus interdum ægri è medio rapiun-
tur, alia quoque habent prima fronte quidem minùs periculosa, sed
quæ tamen quia solidam partium substantiam invadunt, eámque ut plurimùm
corrumpunt, perniciosa debent haberi : In ijs (si pulmonis corruptelam
eximas) familiam ducunt ea tria illa de quibus consulimus : de quibus
ut paucis exponam quid de illis sentio, semel affirmo, morbum affectum hunc
oculo insidentem esse difficilimæ curationis, utpote qui maligno morbo suc-
cedens, et à maligna materia in oculo impacta subnascens illius partis
pretiosissimæ detrimentum minetur, eam ulcerando, cui ulceri vix ac nevix quidem
ullum prostat αξιολογον remedium : quia tamen in validis corporibus quandoque
factum est ut calor nativus morbo superior factus sit, neque ab omne prorsus
remedio abstinendum censeo : abluatur itaque sæpius per diem et foveatur pars
affecta ex tepida aqua stillatitia vel decocto euphrasiæ, verbenæ aut plan-
taginis, sine ullo pulvere : apponiatur pyroticum brachio ejusdem lateris ;
imò si fuerit corpus rheumaticum, et cerebrum humidius, imò ipsi ad-
moveatur inter 1. et 2. verteb. cervicis, necnon etiam præ aurem : bis
per hebd. repurgetur ex ℥iij. fol. Orient. in decoct. cichocar. cum
sirupi diarhodon ℥j. et cæt. ejusmodi. Brachii tumor ad suppuratum
quavis arte deducatur, et quantum erit in positum, ab omni
labe vindicatur os subditum, ne ut plerumque fit in ejusmodi malignis
affectibus, corruptum os partem integram inficiat, tandémque succe-
dat labes irremediabilis. faciei de fœdationem quod spectat ; si profunda
fuerit, nemo sanè eam deleverit : sin minus, nihil ad eam validius
unquam expertus sum oleo amygdalino loto, et aquæ plantag. par-
tibus æquibus temperato, tepidόque per vices admoto. Eam servet quæ
victus rationem, servet quæ vires foveat, non opprimat ; quæ refrigeret,
humectet, ex jusculis, ovis sorbilib. ptisana vulgari, sine vino. Sæpius
atque sæpius repurgatur. Sed nimius sum : ignosce currenti calamo
et festinante scriptori.

Tuus ad omnia paratissimus

Patinus

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À un médecin anonyme, sans date, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1093&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons