À Johannes Antonides Vander Linden, le 24 novembre 1656, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 48 vo.

Clar. Viro D. Io. Ant. Vander Linden, Doct. Med. Leidam.

Cùm tria dumtaxat verba tibi scribenda mihi sunt, ecce scribo, Ecce tribus verbis scribo, adeo sunt mihi pauca tibi scribenda, vir Clar.
idoneum nactus vectorem : 1. ut Te sanum et incolumem salutem sanus et valens,
moneámq. me in dies expectare fasciculum illum librorum quem mihi et amicis
destinasti : 2. me nondum habere Corn. Celsum nostri Riolani, quem
tamen iterum promisit, eúmque brevi me habiturum spero. 3. Clar. Puteanus,
regiæ Bibliothecæ præfectus custos custos, de quo postremis meis at Te scripsebam, super
nova Aretæi editione, fatis cessit, nec superest quidquam ab eo sperandum.
Nondum alius à Rege nominatus est tanto muneri Præfectus : quisquis ille
fuerit, vota nostra, aut saltem preces nostras forsan exaudiet. Vale,
et me ama.

Tuus ad omnia Guido Patin.

Parisiis, die Ven. 24. Nov.
Die Veneris 1656.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 24 novembre 1656, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1097&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons