À Christiaen Utenbogard, le 24 novembre 1656, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 48 vo.

Clar. Viro D. Utenbogardo, Doct. Med. Ultrajectum.

Fasciculum illum quem D. Vander Linden tradidisti mihi mittendum, Vir
Cl. nondum accepi, sed in dies expecto : quid ille contineat, nescio, gratias tamen ago.
Fernelius ille novæ editionis cum notis Heurnii, illicne habetur ? an Epistolarum
Salmasij
pars prima ? quidquid in eo habentur reperiam gratissimum mihi futurum
crede, propter gratum tuum animum, et candidum illum amorem quo me prosequeris.
Ante mensem tres ex Ordine nostro Seniores vitam cum morte commutarunt,
nempe D. Ren. Moreau, vir doctissimus, et propter eximiam insignem illam qua valebat
in medendo dexperitiam, toti Gallia lugendus : 2. fuit Car. Guillemeau,
Med. regius : 3. fuit Carolus le Clerc, vir bonus et faceti ingenii.

Omnia transibunt, nos ibimus, ibitis, ibunt,
Ignari, gnari, conditione pari.

Dum alij aberunt præ senio, fac tu ut valeas, nec abeas. Interea v. me
ama tui studiosissimum. Nónne aliæ quàm Cl. Salmasij apud vos edentur
eruditorum epistolæ ? quid agit vester Voetius ? quid erudita illa virgo popularis
vestra Schurmanna ? hîc nuper obijt Cl. Puteanus, vir eximius, regiæ
Bibliothecæ præfectus. Calculo vesicæ laborat Alexander 7. Papa ; qui vere
novo sectioni se subijciet, quam jam semel passus est anno 1642. Coloniæ, dum
illic ageret Legatum Pontificium. De turbato rerum statu inter Suecum et
Polonum, omnia hîc sunt incerta et dubia. Vale, vir cl. et me ama.

Tuus ad omnia Guido Patin.
Paris. die Ven. 24. Nov. 1656.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 24 novembre 1656, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1098&cln=s

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons