À Johannes Antonides Vander Linden, le 8 décembre 1656, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 48 vo.

Clariss. Viro D. Io. Ant. Vander Linden, Doct. Med. Leidam.

Ecce iterum ad Te scribo, vir cl. quia mihi scribendum fuit in Bataviam
vestram, ad illum cujus nomen habetur in titulo epistolæ quam Tibi commendo : fac
rogo ut ei reddatur, sive Leidæ moretur apud D. Io. Elsevirium, sive Amstelo-
dami : quod si nescias ubinam habitet, retineas eam tibi ne periclitetur vel pereat.
Libros tuos in dies expecto, et utinam eos brevi possideam ! Riolanus noster in suo hypo-
causto inclusus, adornat Operationes Chirurgicas, quib. locupletiorem faciat cum multis
aliis Addititamentis, novam Editionem sui Enchridij Anat. et Pathol. Nec domo egre-
ditur propter sceleratum frigus et acerrimum quod hîc viget, pulmoni suo metuens, ne
asthma recurrat. Quid habet Elsevirius vester suo prælo ? an 2. partem Epistolarum Cl.
Salmasij ? an tuum Corn. Celsum ? an quid aliud ? Cl. Viri D. Ren. Moreau
locupletissima Bibliotheca hîc distrahitur, empta videlicet à 4. Bibliopolis, pro 24.
millibus Libellarum Turonensium : qui hodie toti sunt in ejus Indice conficiendo, ut postea
typis mandetur. 2 Vale, vir sap. et me ama. 1 Cl. Viros D. Golium et Van-Horne, ex
animo saluto, cum D. Vorstio : de Theophrasto Hofmanni nostri quid ille meditatur ?

Tuus ex animo Guido Patin

Parisiis, die Veneris, 8.
Augusti, Dec. 1656.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 8 décembre 1656, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1099&cln=s

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons