À Johannes Antonides Vander Linden, le 3 juin 1657, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 57 ro.

Clariss. viro D. Io. Vander Linden, medicinæ professoris, Leidam.

Ante duos menses ad Te non scripsi, quia semper hæsi, tum super legato
vestro amplissimo, D. Thuano, qui præter omnium spem et inopinatò discessit,
et propter præsentes turbas forsan ad nos brevi reversurus : tum super tamdiu à nobis
sperato et frustra expectato C. Celso Riolani, quem mihi mutuò petenti planè
denegavit Riol. filius, ea ductus ratione, quod sit opus completum, et ad editionem
paratum, de qua, compositis aliquot rebus domesticis, in posterum sit cogitaturus ;
quum sit
, ajebat ille, Codex ipse multis Notis illustratus desumptis ex Codice
qui fuit olim magnorum virorum Io. Fernelij et Io. Capellani
. Audis verba, et capis rem.
Ego v. subjungo : Igitur non indigemus isto Celso, cum tales Notas jam habeoamus in Celso
quem antehac ad Te misi, in 4. et fortassis illa ipsa est causa quare toties eum mihi
sit pollicitus dum viveret ipse Riolanus, nec tamen unquam tradidit, imò ne testa-
mento quidem legavit : revera tamen, ut quod res est verba dicam, nihil quidquam
cuiquam legavit, morte enim præventus inopina, nihil quidquam propter eam decrevit,
nequidem de ea cogitans : sed nihil mirum : tam multi quotidie sic moriuntur,
sic rapiuntur : tandem obijt, nihil legavit : Celsum suum reliquit nobis
inutilem, cùm nil aliud habeat quàm quod jam habemus : itaq. Tibi Celsum
ipsum requirenti, aut enixè flagitanti, potero in posterum respondere, Quod
petis intus habes
. Qui hîc ad nos ex Italia revertuntur, agunt de C. Celsi
nova editione, procurata à Io. Rhodio, sed totum illud, ut et singula illius hominis,
mihi videntur lentum negotium : hîc v. habemus Collegam, Iacobum Mentel,
qui novam quoq. pollicetur editionem C. Celsi, quam consarcinaturus est, et
ut ait ille, concinnaturus ex varijs Exemplaribus hinc inde conquisitis : sed etiam
totum illud quod nos sperare jubet, lentissimum erit negotium. Nihil itaque Te
terreant neque removentur singula isthæc quæ varij de Celso pollicentur.

Quod spectat ad Clar. vestrum Legatum, D. Thuanum, quem propter inopi-
natum discessum nec salutare potui, nec ei valedicere, multò minùs de Te tuisq.
laudibus cum eo agere, hîc dicitur brevi ad nos reverturus : si tamen eam quam incolit Urbem
adeas, eumq. velis salutare, duobus ejus domesticis, schedulam reliqui, ut eum
possis salutare, coire, et ad eum Tibi pateat aditus : vir est summæ dignationis,
tam proprio quàm avito merito colendus ac honorandus : Natus est abavo Præside
in Senatu Paris. Avo Christophoro, Senatu Principe : Parente verò, In-
comparabili viro, D. Iac. Augusto Thuano, in Senatu Paris. Præside insu-
lato, historiarum sui temporis secundum Titum Livium et Corn. Tacitum, scriptore
elegantissimo : Ex ea familia natus est quæ viros bonos, eruditos ac liberatos,
Tibi similes semper coluit : illi duo domestici, qui in eam rem schedulas à me
habent, sunt ejus Secretarius, D. Ismael Bullialdus, (Gallicè Monsieur
Boüillaud
), vir doctissimus, et Mathematicus præstantissimus : alter dicitur
Monsieur Menier, ejus Œconomus, vulgò Maistre d’hostel. Si eos adieris, eorúmq.
memoriam interrogaveris, schedulam meam facilè Tibi repræsentabunt, et
ad amplissimum Legatum virum Tibi munient, si eum adire volueris.

Cl. Salmasij uxor hîc apud nos obijt : de ejus Epistolis quid habes novi ?
Hîc habeo multas ejus Epistolas Gallicas, prope centum propria manu scriptas, quas
ad earum Collectorem possem mittere, si eas requirat : scriptæ sunt illæ à Cl.
Salmasio ad quendam D. Vicfortium, pro Landgravia Hessica ut ajunt
Residentem ad Ordines Belgij federatos ; sed non mittam, nisi priùs ille
postulet eas sibi mitti, ut videat qui eas mihi commisit, me non misisse alia nisi fini,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 3 juin 1657, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1115&cln=s

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons