À Johannes Antonides Vander Linden, le 26 octobre 1657, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 64 vo.

Viro Cl. D. Io. Ant. Vander Linden, etc. Leidam.

Non sine summa animi alacritate et lætitia de Te cogito, aut
ad Te scribo, vir præstantissime : sed tamen doleo quod in omnibus voto tuo
respondere non possim. Quæsivi apud amicos meos quanam
arte mihi possem conciliare D. Colbert, Bibliothecarium regium,
aut in ejus vel amicitiam vel notitiam me insinuare : responsum
habui, eum illis esse incognitum : eos hoc dumtaxat de illo scire, quod
sit vir Aulicus, Theologus, minime parum notus, qui eâ quâ pollet
Magnatum gratiâ apud nostrum Panurgum Mazarinum,
in hanc Bibliothecam penetravit, ejúsq. præfecturam obti-
nuit : quæ quum audirem, et apud me tacitus expenderem, statim
mihi veniebat in mentem rusticavi cujusdam hominis votum de
Antigono refodiendo : O Bignone præstantissime ! ô eximij
Puteani, utinam vos possem refodere !
in hoc enim versatur Deorum
iniquitas, quod optimos quosque vix sinunt diurnare : et virtutem
ex oculis sublatam, ad invidiam usque cogamur quærere. Aliud
consilium mihi suggessit quidam tertius : ut nempe adirem
proprio nomine Bibliothecarium illum, quem putabat esse virum opti-
mum, eiq. tuum de nova Aretæi editione promovenda consilium
exponerem : illum me benignè excepturum ac auditurum : sed
numquam passurum ut quæ in habet MS ad Te unquam ferantur :

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 26 octobre 1657, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1125&cln=s

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons