À Johannes Antonides Vander Linden, le 1er mars 1658, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 66 vo.

Clarissimo viro D.D. Io. Ant. Vander Linden, Medicinæ Doctori etc. Leidam.

Iamdudum est ex quo nihil à Te literarum accepi : nec Te quidquam ex
me habuisti : et quamvis tamen pauca mihi scribenda suppetant, scribo tamen, ut scias
me vivere et valere : me ambabus ulnis excipisse ingenuos et bene moratos
adolescentes, Romphium vestratem, et A. Friese, Livonum, quos mihi antehac
singulari studio commendare voluisti. De tuo Aretæo, nihil habeo quod dicam,
nec offeram, præter quendam in 8. Græcum, 1554. apud Adr. Turnebum : et
alterum in folio, Aug. Vindelic. cum Henischij notis, 1603. De Bibliotheca
regia monitus antehac fuisti nihil inde Tibi sperandum superesse. De Corn. Cels.
nihil habeo novi audio, nisi quod adhuc incerto rumore fertur, Io. Rhodium in eo
totum esse, ut nobis ipsum scriptorem emaculatissimum exhibeat, pari studio
quod præstitit in Scribonio Largo, quem hîc habeo, Patavij editum anno
1656. Sed habeo quod te moneam ; me nimirum hîc habere Noctes geniales, auctore
D. Io. Nardio, florentino, Bononiæ editas, 1656.
in quib. multæ habentur Animadversio-
nes et Emendationes in Corn. Celsum, contra Roberti Constantini Criticas nimirùm
Correctiones, à pag. 518. ad pag. 599. Octo libros Corn. Celsi percurrit : ac operæ
pretium te facturum puto si videas, nec negligendum monitum meum : quod si
Nardij librum non nondum videris, meum Tibi offero, et mittere paratus sum. Per illum
Elsevirij famulum qui tui Cornelij Celsi 4. exemplaria mihi reddidit, misi
ad Te fasciculum quendam aliquot foliorum librorum, et inter alios Varandei : quem

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 1er mars 1658, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1130&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons