À Florio Bernardi, le 11 octobre 1658, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 74 ro.

Clariss. viro D. Florio Bernardo, Medicinæ Doctori, Venetias.

Feliciter tandem mihi contigit, Vir cl. quod olim a me ardente exoptasse
memini, et nimirum in Veneta vestra civitate, mundi ocello, Amicum aliquem
nancisci possem, quicum per ceram et linum, ac literas animi mei interpretes, de
rebus et libris Medicis possem agere ; hanc occasionem tandem obtineo, quam totam amori
in me tuo, et benevolentiæ non vulgari me debere profiteor. Bene sit Manibus
ac memoriæ Clar. Viri Casp. Hofmanni, viri optimi atque doctissimi, qui post
decennium ab obitu tantum Amicum mihi suscitavit, cujus gratiam quantum
in me erit sapienter et acutè fovebo, nec colere desinam per totam vitam : age
ergo, vir præstantissime, et animi mei constantiam in colendis amicis experire.

Suavissimam Epistolam tuam accepi, per illum virum quem amicorum tuorum
Alpha nuncupasti : virum sanè optimum, de cujus valetudine tecum planè sentio :
omnis virulentiæ venereæ planè mihi expers esse videtur ; ideòq. fortiter eum
monui, ut prudenter sibi caveat à Chirurgis et barbitonsorib. nostris, qui cùm
sint penè omnes putidissimi lucriones et pessimi nebulones, quibusvis ægris conqueren-
tibus syphilidem ipsam affingunt per fas et nefas, ut eos argento emungant :
quod facinus, quantum in me erit, impediam, et ab eo ipsum vindicabo atque
liberabo. Quod spectat ad libros in schedula tua annotatos, scias velim Petri Gassendi
Opera omnia sex tomis in folio, nuper excusa Lugduni prostare apud D. Anisson : quæ Tibi
Lugduno Venetias se procuraturum mihi pollicitus est amicus tuus : ut et Epitomem
Institut. Cl. Hofmanni, quæ hîc prostant : cætera omnia quæ requiris hîc habeo penes me,
sed MS. inedita, et nondum typis mandata, per publicam temporum calamitatem, et Bellonæ
furores, quib. à tot annis Europa penè tota concutitur : singula inquam illa à Te enu-
merata hîc habeo, præter Post. Curas, quas numquam vidi, quæ alicubi hærent
in Germania : ejus variæ lectiones editæ sunt in 8. Lipsiæ, anno 1619. Non dubito Te
habere ejus Opuscula Medica, edita Lutetiæ in 4. 1647. ut et librum de Medicamentis Officin.
et Institutiones, quæ sunt optimæ. Ejus Theophrastum hîc habui, nec amplius
habeo : misi illum in Hollandiam, ad Amicum nostrum D. Vander Linden, doctiss. Medicinæ
Prof. in Academia Lugduno-Batava, ut illic apud Elsevirios, elegantissimis typis
excudatur : quod quando futurum sit, nescio : certè incedunt illi homines testudineo gradu

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Florio Bernardi, le 11 octobre 1658, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1142&cln=s

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons