À Melchior Sebizius, le 24 janvier 1659, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 77 vo.

Clariss. viro D. Melch. Sebizio, Medicinæ Doctori et Prof. Aregentinam.

Tuæ mihi à D. Ursino sunt redditæ literæ, numquam non jucundæ, quibus
me Tibi jampridem officiosa animi benignitate obstrictum, non cessas tua non vulgari
humanitate provocare. Ardeo incredibili cupiditate videndi tuum illud Manuale
Practicum
, quod jam typis excuditur : nec dubito quin ejusdem saporis futurum
sit cum ijs quos hactenus divulgasti libris ; et nova quam tradis Methodus sic
meum auget incenditq. desiderium, ut mihi tarda fluunt ingratáq. tempora, quæ
spem consiliúmq. morantur legendi. Expectanda tamen illa quæ reb. omnibus data
est tempestivitas. Eo ergo commodissimè utar, et bene me de re literaria meri-
turum confido, si illos qui me audiunt Medicinæ studiosos commonefecero, uti num-
quam non habeant in manibus. Illud me urit ac malè habet, quod pro tot
tantisq. rebus à Te non sine summa amoris erga me tui significatione acceptis,
nullum à me fers munus non dico magnificum, quo illæ pensentur, sed vel
levidense, quo tuis victus donis, saltem immemoris, nec satis grati animi suspicio-
nem removeam. Bene sit, si, cùm tuis libris tuæq. eruditioni ac industriæ nullum
statui possit pretium, patiaris id à me repræsentari quod solet Bibliopolis,
chartam, atramentum pellémq. divendentibus. Aut si mavis, quando Tibi
copia est omnium Medicorum librorum, quos in meo Musæo repositos habeo ; seu Galli-
cos, seu Historicos, seu Theologicos, quos voles, nomina, mox ad Te ut perferantur
curabo. Quoniam et ad meos tua pertinet benevolentia, id Te rescire volo,
duos me habere Filios, ambo Doctores Med. Paris. Robertum natu majorem,
annorum 29. et Carolum annos 25. natum, qui per me Tibi tuóq. meritissimo
Filio quantam possunt salutem impetiunt. Mitto ad Te Epistolam D. Ioncquet,
Collegæ nostri, rei Botanicæ ab aliquot annis studiosissimi, qui varias plantas
lubens Tibi pollicetur et offert. Quem ille sui horti, recentis quidem, at omni
plantarum genere refertissimi Indicem paucos ante menses dabit, cùm primùm
in meas venerit manus, ut ad tuas statim transeat, efficiam. Majorem
nullam potes à me inire gratiam, quàm si quid est apud nos quod exoptes, de eo
me admoneas, et rem mihi gratissimam feceris, et ne frustra me monuisse
videaris, perficiam. Vale. Parisijs, 24. Ianu. 1659. Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Melchior Sebizius, le 24 janvier 1659, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1148&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons