À Christiaen Utenbogard, le 21 novembre 1659, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 83 ro.

Clarissimo viro D.D. Christiano Utenbogardo, Ultrajectum.

Salutem in Domino qui est omnium salus. Cave putes, vir omnium bonorum optime, Tui
immemorem me factum esse : nequit enim hoc fieri, nec fiet unquam : possum enim
Tibi affirmare sanctè veréq. Me de Te et D. Vander Linden, Leidensi Medicinæ
Prof. quotidiè cogitare tanquam de amicis carissimis, et omni exceptione majoribus.
Quod si parciùs ad Te scribam, ignosce lubens, sunt enim in causa tot occupationes meæ,
quib. per totum annum undiquæque premor atque distrahor in ægris multis curandis,
publicis Prælectionibus meis, tum adornandis tum habendis, et alijs minùs serijs
operibus, ut ad amicos scribendi, etc. Velim tamen efficere ne in posterum de mea
negligentia conqueraris ; Ecce scribo, ut duab. tuis respondeam : quarum 1. est Iulij
mensis, altera fuit heri mihi reddita per amicum tuum virum præstantissimum
D. Duythium, quem magni facio summéq. æstimo, tum proprij ejus meriti, tum tuæ
commendationis nomine. Primum itaque scias velim, me ante mensem misisse ad D.
Vander Linden, suavissimum Amicum meum, quendam fasciculum in cujus medio
sinu latet alter Tibi destinatus, in quo sequentia continentur. Hortus D.
Ioncquet.
4. Gorræi Opuscula. 4. Thesis de vino Hispanico. Phil. Douté Diatriba
de succo Cyrenaïco. 4. Ulmus in Circulationem Harvejanam. 4. Henr. Citadini Para-
doxum Orthodoxum. 8. Io. Merleti Opuscula duo. 12. Phil. Labbe Bibliotheca
Chronologica. 24.
Quæ quidem pauca sunt, imò pauciora sunt quàm vellem, imò paucis-
sima, si cum tam multis quæ Tibi debeo conferantur : ea tamen qualiacumque sint, æquo
animo accipias velim, quæ Tibi redditum iri puto circa initium mensis seproximi.
De ipso Ioncqueto nihil habeo quod Tibi referam, utpote qui à trib. et supra
mensibus abest ab Urbe : quum redierit sollicitabo hominem de promissis pro
Te seminibus. D. Brochant huc reversus est ; Te salutat, et ego pro illo gratias
ago. Historiam illam Ecclesiasticam Timanni Gesselij nondum vidi : forsan
huc tandem devehetur. Clariss. viros saluto D. Canterum, Regium, Æmilium,
Mart. Scookium, et Diemerbroechium : qui frustra responsionem meam diutius expectabit :
tum quia non licet per otium : tum quia non placent altercatoines istæ per Epistolas,
[q]uæ litem non terminant : tam prolixum contentionis funem nolo ducere tam viro bono : mihi satis erit
credere, Theriacam hodiernam pestilenti febri minimè convenire : et dicere post
summum in arte nostra virum Sim. Pietreïum, qui obijt anno 1618. Theriaca
mihi est venenum
 : quum certò mihi constet, Hipp. et Gal.numquam usos
fuisse, ne unquam usuros si reminiscerent, theriaca ad talis morbi curationem :
est enim medicamentum istud planè αμεθοδον : libri de Theriaca ad Pisonem et
Pamphilianum
, sunt mera comment fabula, et planè fabulosi commentitij, à quib. idcirco
frustra petitur aliquid authoritatis à Theriacæ patronis. Voetius vester
adornátne 3. tomum Disp. Theologicarum ? Filij mei Te salutant, et
gratias agunt. Robertus major natu adscitus est ante biennium ac et electus
in Medicum cujusdam Xenodochij nuper erecti, in quo Mendicantes omnes, præter Monachos, includuntur,
ne per urbem mendi-/ cando vagentur : hîc vocatur l’Hospital general : quinque constat ædibus ferè contiguis, quo-
rum officiarijs curandis si forsan in morbum inciderint, destinati sunt duo Medici :
ægri v. mendicantes in magnum Urbis Xenodochium devehuntur : non levibus
stipendijs militant illi duo Medici : et est idonea occupatio 2 adhuc juniori 1 Medico : alter minor
natu Carolus, solemni Scholæ Facult. decreto, docet Pathologiam in Scholis Medicorum.
Ego mense Martio proximo in Scholis regijs prælegam Tractatum de simpli-
cib. medicamentis purgantibus,
in quo eorum historia, natura, proprietates, facultates et
doses declarabuntur. Sic omnes et singuli studemus et laboramus, ut reipublicæ
utiliter inserviamus. Intelligo vestratem clariss. virum D. Mart. Scookium multa scri-
psisse quæ non habeo, imprimis v. de ardente Vesuvio, Groningæ, 1650. ut et de
Contagio.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 21 novembre 1659, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1162&cln=s

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons