À Johannes Antonides Vander Linden, le 9 juillet 1660, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 86 ro.

Clariss. viro D. Io. Ant. Vander Linden. Leidam.

Pro tuis postremis gratias ago singulares. Et quamvis non
urgeat Typographus tertiam illam editionem libri tui de Scriptis
Medicis
, Te tamen monebo, novum librum mihi oblatum esse, cujus exem-
plar ad Te mittam, sub hoc titulo. Physiologia humana et Patho-
logia, per tabulas synopticas, ex Hippocratis et Galeni genio. Accessit
Diæta sanorum generalis, cum Summa de Sectis Medicorum. Authore
Ioanne Barilio, Cadomensi, et in ejusdem Urbis Academia, Doctore et
Professore Medico. Sumptibus Authoris, Cadomi, ex typographia Ioan-
nis Guesnon, in vico frigido, sub signo Sancti Ioannis. 1653. Cum
Privilegio Regis. in folio.
De Romphio vestro nihil audivi. Pro
Gassendi defectu conveni nostrum D. Angot, qui mihi sanctè affirmavit,
ejusmodi folium quod Tibi deest, à me traditum, idemq. collatum in
manus famuli D. Elsevirij, ante 9. menses, ut Tibi redderetur,
in charta inclusum, cum tua nomenclatura : pete igitur ab illo, quod
si non accipias, mitte ad indica mihi iterum quale sit istud folium ; habeo hîc amicum
qui statim mihi tradet, et statim accipies. Mitte si placet Hipp. de Circu-
latione sanguinis
, et alias ejusmodi Theses, Disputationes publicas,
Orationes, et alios libellos Academicos. Vidistine Comenij Diogenem
redivivum
, librum ut audio exigumium, quem maximè videre aveo. Epistolam
Tibi mitto pro fratre meo, qui Neomagi vivit : cura si placet ut ad
eum tutò perferatur. Vale, Vir Cl. et me ama. Tuus ex animo Guido Patin.

Parisijs, die Veneris,
9. Iulij, 1660.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 9 juillet 1660, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1170&cln=s

(Consulté le 16/04/2024)

Licence Creative Commons