À Christiaen Utenbogard, le 12 octobre 1660, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 88 vo.

Clariss. viro D.D. Christ. Utenbogardo, Med. Doctori Ultrajectum.

Literas tuas 25. Aprilis datas currentis anni, per D. Alex. Morum
accepi 20. Maij. Ab illo tempore semper expectavi fasciculum illum tuum
librorum, quem polliceris : ideóq. conveni D. Morum qui habitat apud
D. Tallenan, ut de illis acceptis aliquid scirem : sed adhuc hærent in via,
nec quidquam audiverunt, nec acceperunt : Quod ideo ad Te scribo, ut scias
me nihil adhuc accepisse, moneásq. mercatorem illum tuum Amstelo-
damensem, ut super illis cogitet, ne fortasse per incuriam cogite pereant.
Interea v. gratias ago Tibi amplissimas, pro tuis illis munerib. eximijs,
pro quib. retaliare paratus sum quidquid volueris. Quod Cromwellus
et rex Suecorum
penetraverint in regionem multorum, summo quam-
multorum gaudio, et ego quoque gaudeo : nam Sueci interitus bello
Danico finem imposuit : Cromwellus v. moriens vacuum locum
reliquit novo Angliæ regi, patrio jure in solium majorum feliciter
restituto : quod utinam diu teneat sine bello et sine sanguine :
jamdudum enim mihi constat Anglos esse sævos atque feroces.

Amplissimo et nobilissimo vestro Legato D. Thuano, omnem
felicitatem opto, ut et ejus toti familia, præsertim Domina uxori et sua-
vissimis liberis. Mensis Augusti die 26. solemni pompa, regio comitatu,
et maximo populosissimæ civitatis gaudio, Rex noster Urbem suam
ingressus est. Hîc Mazarinus noster gravissimis et acerbissimis
cruciatib. arthriticis divexatus est à duob. mensibus : paulo melius
habere dicitur, nec tamen censetur à peritis diu superfuturus, propter maximè
attritas vires, et pravam viscerum nutriorum diathesim.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 12 octobre 1660, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1177&cln=s

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons