À Hieronymus Bauhin, le 21 octobre 1660, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 89 vo.

Clarissimo viro D. Henr. Bauhino, in Academia Basiliensi novo
Professori Anatomiæ atque Botanicæ.

Vir Cl. Penè meis oculis jucundiores fuerunt tuæ illæ, quæ mihi
postremò sunt redditæ literæ, quib. significas Basiliensem Academiam,
Te publicum rei Anatomicæ simul et Botanicæ Professorem creavisse. Hoc sanè
facto, et tuorum est habita ratio meritorum, et experta est mea bonorúmq. omnium
expectatio. Affert v. et illud mihi quendam veluti lætitiæ cumulum, quod ad
illa arctissima quæ mihi tecum sunt amoris et benevolentiæ vincula, accedit et
ejusdem planè professionis conjunctio ; quâ sic adstringimur, ut erudiendæ
juventutis partes nobis simillimæ mandatæ sint, tibi in Germania, mihi in
Gallia. Equidem ad id muneris quod ambo recepimus lautè administrandum,
unumquemq. sigillatim invitant ac prope cogunt plurima quæ vel me
tacite, nimirum tenes : hiscere tamen rei strenuam operam dare Te oportet
multis exemplis domesticis provocatum. Nempe cùm tot clarissima Medicinæ
Lumina, avus, atavus, patruus Parensque tuus quem mirificè colo, erudi-
tionis facem lucidissimam tot jam annos universo orbi prætulerint : Te tot
heroum proles dignissima, tua virtute doctrinæq. posteritati non prælu-
cebis ?

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Hieronymus Bauhin, le 21 octobre 1660, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1178&cln=s

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons