À Johann Daniel Horst, le 22 octobre 1660, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 90 ro.

Cl. viro D. Io. Danieli Horstio, Medico eximio, Darmstadium.

Iamdudum Tibi responsum debeo, Vir Cl. tuam enim accepi 27. Augusti,
per virum optimum ac præstantissimum, D. Io. Henr. Pentz de Pentzenau :
cum quo [ado]minationem tuam illustrissimam salutavimus amplis et plenis
calicibus. Primum igitur gratias Tibi ago pro suavi tua recordatione.
2. Quod spectat ad folium tuum Historiæ Medicæ Mussipontanæ, dicam
breviter me super ea re consultum fuisse ante menses 18. nec aliud
respondere voluisse, ^ quàm quod ait in re/ non dispari nasutus/ scriptor Lucianus, cui/ difficile fuisset impo-/nere, nimirum nisi per απιστιαν : hoc enim non credo, imò impossibile
reputo tale factum : non est igitur Historia, sed fabula : nec fabulæ Æsopi
fabulæ sunt præ isto commento : nec enim extra uterum fieri potest conceptio.
Phil. Salmuth narratio de infante per os excluso, planè est ficticia,
commentitia, fabulosa, absurda, αδυνατος : ^ et res adeo fœda, ut/ nequidem scribenda/ fuisset, etiamsi vera/ esse potuisset. de qua tamen hoc unum doleo, quod illa
legatur in Centuria quadam Observationum, quib. Præfationem suam
apposuit vir doctissimus et clariss. quemq. magni facio D. Herm. Conringius.
Itaque Tecum sentio, res esset admiratione digna, si vera esset. 3. Mihi super-
est quod scribam : nimirum ut Tibi gratias agam de tuo in me amore non
vulgari, ac insigni benevolentia, quam nuper testatus est in quodam libro

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 22 octobre 1660, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1179&cln=s

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons