À Johannes Antonides Vander Linden, le 18 mars 1661, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 101 ro.

Cl. viro D. Io. Ant. Vander Linden, Leidam.

Vir Cl. Paucis Te saluto. HabeoTibi mittendum Hippocratem Calvi,
Romæ editum : P. Zacchiæ tomos duos expecto, cum duob. tomis Galeni,
quæ hactenus à vidua Charterij, prece aut pretio obtinero non potui. Iupiter
Capitolinus
lethali ascite laborat. Purpuratus noster Mazarinus abijt ad
plures, die Mercurij, 9. Martij : diutino morbo tandem confectus : Usus est, ne
dicam abusus consilio decem Medicorum, majorem partem aulicorum : pluribus
opus non erat ad necandum hominem virum bonum : et tamen diu fuit in extremis : unde emersit
distichum jocosum.

Iulius occubuit tandem : res mira, tot inter
Carnifices furem non vix potuisse mori.

Ante mensem scripsi Epistolam ad Henr. Meibomium, Clar. Parentis filium eruditum :
moratur in Urbe vestra ; eam ad Te mitto, ut illi tradatur enixè rogo : Dominus
Behns, juvenis Brunsvicensis, qui eam erat missurus, ad me non convenit à
mense. Quandonam venient Originationes Linguæ Latinæ Io. Ger. Vossij ?
Accepistine folium quod deerat in Gassendo, per D. Angot missum ad D. Elsevirium.
Fac ut sciam si placet : aliàs enim facile esset ad Te aliud mittere. Vale, et me ama.
Clariss. viros saluto, D. Hornium, Worstium, Vanhorne, Del Boe, et D. Utenbogardum.
Ex animo saluto viros amicissimos D.D. Romphium et Stuartum. Datum Parisijs
die Veneris, 18. Martij, 1661.

Tuus ex animo Guido Patinus.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 18 mars 1661, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1195&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons