À François Teveneau, le 21 juin 1661, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 103 vo.

Cl. viro D. Fr. Teveneau, Med. Doct. Donziacum.

O gratas atque jucundas tuas literas, Amicorum suavissime,
pro quib. gratias ago : per eas enim intelligo Te vivere et valere, rem mihi jucundissimum. Laus
sit Deo Opt. Max. Purpuratus ille Maz. dux vester, sed væsanus senex,
et infelix prædo orbis terrarum, præsertim Galliæ, agyrta Italus, et nebulo Itaulicus, abijt ad plures, cum hydrope
et diaphtora pulmonis, lenta febre confectus, et necatus à medicastris aulicis,
per stibium, vinum eneticum, grana opiatica, et alia venena Chymistica. Si
ante annos 20. rebus humanis exemptus fuisset, haud dubiè toti Galliæ, ne
dicam toti Europæ melius consultum fuisset : et tamen vix mortuus est.

Iulius occubuit tandem : res mira, tot inter
Carnifices furem vix potuisse mori.

A ce terme fatal Iules finit sa course, Passe vite passant, et prends garde à ta bourse.

De novitatibus Reip. literariæ pauca habeo quæ scribam. Lugduni
ad Ararim intra annum prodibit totus Cardanus, decem tomis in folio.
Noribergæ nuper typis mandata sunt omnia Opera Medica Greg. Horstij, 3. tomis in folio :
ut et Argentinæ, Melch. Sebizij Speculum Medicinæ practicum, 2. tomis in 8.
Gallia nostra nihil habet novi. Præter Frambesarium, virum bonum, et
minimè malum, quem valde olim novi, valde juvenis, optima sunt Consilia nostri
Gul. Ballonij, 3. tomis in 4. ut et ejus Ephemerides, ac Opuscula. Theses nostras
aliquas ad Te mitto, sed prioris anni istius Curriculi, i. sequioris commatis :
meliores futuræ sunt anni posterioris, nimirum 2 Physiologicæ Therapeuticæ et 1 Pathologicæ.
Londini nuper prodibunt x. tomis in folio, Critici sacri : Magnum opus,
ex varijs Authorib. primæ classis collectum, in Biblia universa. Filij mei Te
resalutant : ex majore natu qui ante annum formosulam duxit uxorem,
avus sum, filius enim nobis natus est pulchellus, ac verè ερασμιος : utinam
aliquando ad Erasmum illum Batavum, compendium ingeniorum, tandem
accedat. Rex noster Christianissimus populo suo jampridem malis multis
mactato et mulctato multa bona pollicetur, quod utinam præstet, faxint
Superi. Anglus Lusitanam virginem ducit in uxorem, fatali quidem eventu
rebus Hispanis. Vale, Vir Cl. et me ama. Tuus ex animo Guido Patin.

Parisijs, die 21.
Iunij, 1661.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À François Teveneau, le 21 juin 1661, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1202&cln=s

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons