À Johannes Antonides Vander Linden, le 8 février 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 132 ro.

Vir Cl.

Theatrum Medicum Locatelli nuspiam reperitur Parisijs : eum librum nullus
ex nostris Bibliopolis vidit, nec novit unquam. Dominus de la Noüe, Presbyter in vicinia
nostra, nullum habuit exemplar : nec unquam habebit : nuper enim abijt ad plures,
ex apoplexia quæ rapuit hominem intra quinque horas : quamvis ab homine, ne dicam nebulone
Chymista, fuerit illi propinatum vinum ex Stibio medicatum, et venenatum. His gradib.
itur ad requiem sempiternam. Iconem tuam non accepi, nec vidi : scripsi de illa
ad D. Pietreum, à quo responsum nondum accepi : tunc enim non erat Ambiani :
redebatur iterum fuisse remissus Bruxellas : dictus fuit venisse Parisios,
et hîc hæsisse per triduum, ut geret cum D. Principe Turennio : verùm
tunc nescivi ejus adventum.
De Galeno Charterij adhuc expectamus, nec
scio quamdiu simus expectaturi ab ejusmodi rabulis et propè mendicis :
tanta est gentis nostræ infelicitas, ut lis inchoata duret annos 30. vel
nonnisi litigantium morte terminetur : spero tamen fore ut per unius ex illis
obitum, ante annum tota res concludatur. Opera Planis Campi, quæ sunt
in folio, hactenus non poterunt reperiri, apud ullum Bibliopolam : si aliquod
comperiatur Exemplar, illud ad Te mittam : novi olim istum hominem in hac Urbe :
erat ignarus et superbus Chymista, infelix Chirurgus, qui Medicus voluisset
haberi : nil nisi Chimiam et experimenta sua crepabat, imò et secreta adversus luem
veneream : Obijt nondum senex et pauper : ex Filijs quos reliquit, unus fuit
sicarius, qui pro furto insigni et homicidio durissimo in Palatio Aurelianensi,
anno 1647. rotæ supplicio fuit affectus. Iconem tuam tandem accepi curâ et
studio D. Pietrei, Quæstoris Ambianensis, pro quo tibi gratias ago quam
possum maximas. Thesis illa de hydrope apud vos disputata ante aliquot
menses à Jo. de Cocq, nonne posset haberi ? Cl. Virum D. W
Vorstium
saluto, ut et Van Horne, Gronovium, et alios amicos, præsertim verò
Romphium et Stuartum. In dies spero fasciculum tuum brevi adbiturum
in Hollandiam, ut tibi reddatur per amicum Mercatorem. Nihil hîc habemus
novi de Politicis, præter rumorem quendam de obitu Regis Hispaniæ, sed adhuc incertum.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 8 février 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1209&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons