À Willem Canter, le 11 juillet 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 111 ro.

Cl. Viro Gul. Cantero, Med. Doctori. Ultrajectum.

Pergratæ mihi fuerunt litteræ tuæ, Vir Cl. vestratis chirugi
à Te mihi commendati polliceor me curam habiturum,
ideóque illum invisam apud herum cum quo moratur in
sub
urbio S. Germani : de quo certum facis ejus Parentem,
gente Gallum : ad ejus Filij educationem et instructionem
si quid possim conferre, libentissimè faciam. Librum meum
Practicum, sive particularem medendi m
Methodum non ausim
polliceri, propter otium quod ex omni parte mihi deest :
ab eo tempore quo abijsti è Gallia, factus sum Decanus
facultatis, ædes meas angustiores amplioribus commutavi :
atque post decessum Cl. Viri, D. Io. Riolani, Rege
sic volente,
Professor Regius factus sum, ex quo mihi publicè docendum fuit
in aula Regia Cameracensi, maximo, quod vix unquam
credidissem, Auditorum concursu : talibus impedimentis forsan
et alia succedent, ut labor laborem et vara vibiam sequitur :
aliquid tamen præstabo intra aliquot annos si Deus vitam
et otium indulgerit. Interea v. Tu Vir Cl. vive, et vale, nosque
amare perge. Parisijs, x. Iulij, 1662.

Tuus ex animo Guido Patin

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Willem Canter, le 11 juillet 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1236&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons