À Johannes Antonides Vander Linden, le 19 septembre 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 114 vo.

Cl. Viro D. Io. Ant. Vander Linden, Medicinæ Professori, Leidam.

Tuam accepi, Vir Cl. v. Augusti datam. Apprime lætor quod vivas et valeas,
et quod Hippocrates tuus, quamvis lentè, procedat : tandem, cum Deo, ad finem
perveniet. Aretæus Petiti nostri lentè currit, in 4. Primum ejus folium accipies
in fasciculo quem proximè mittam per filium D. Vorstij, cum libro Fulvij Ursini,
de familijs Romanis, et Numismatis
, cujus editionem novam promovit
filius meus Carolus, cum multis quæ superaddidit, ex inspectione multorum
Numismatum, quæ penes se habet, aut quæ vidit varijs in locis, præsertim apud
Regem Christanissimum, cujus jussu singula Numismata tam aurea quàm
argentea fuerunt illi exhibita, ad libri confectionem. Novæ hujus Editionis
unum Exemplar at Te mittit, quod benignè velim accipias, donec meliora et
pretiosiora habeamus Tibi offerenda, pro tot munerib. antehac singulari tua
liberalitate à acceptis. Reconde igitur in tua Bibliotheca librum istum Filij
mei, Caroli, de cujus bona indole, studijs, laborib. atque vigilijs plurimum spero :
eo potissimum nomine quod sit optimus filius, studiorum et libelrorum amantissimus,
et à Rege nostro dilectus, imò illi carissimus. D. Bigotius hinc abijt Rothomagum,
inde transiturus in Angliam, unde per Bataviam vestram et Belgium Hispani-
cum in ad nos est reversurus. Sed alia mihi suppetit ratio, per quam fit ut nihil
Tibi sperandum esse putem à Bibliotheca regia, per abitum D. Colbert, Abbatis ac
et Doctoris Sorbonici,
^ regiæ Bibliothecæ/ Custodis et Præfecti, qui factus est Episcopus Lucionensis ; Ille ante duos tres menses
abijt in suam diœcesim, ibiq. in morbum gravissimum incidit ; ex quo tam malè habuit,
ut plures Medici Parisienses rogati fuerint ab ejus Fratre, Quæstore regio, qui
olim fuit Card. Mazarino à Secretis, ut in eam Urbem plusquam centum leucis
à Lutetia distantem cursorijs equis properarent, ut illi Medicinam facerent, quod multi
recusarunt è nostris, ex quibus nunc quiquam numero fui : unus tandem repertus est qui statim
equum conscendit ; et ad faciendam Episcopo Medicinam, molestissimum iter suscepit : an
sit convaliturus, et in Urbem brevi reversurus, nemo adhuc novit : inde mihi facilè
in animum induco, frustra quidam ex regia Bibliotheca talium MS. à Te expectari.
Tribunal judiciarium ex tot viris selectis à Rege constitutum, quod vulgo vocatur
Chambre de Iustice, pergit in officio : illic excutiuntur negotia Publicanorum,
et ipsorum furum Principis, Nic. Fouquet, olim Gazophylacis. Hîc quoque
potissimum agitur de dissidio nuper exorto inter Regem et Papam, cujus
Nuntium seu ad nos Legatum, Rex noster è suo regno excedere jussit, et illico
paruit. Multis placeret bellum adversus istum Iovem Capitolinum, cui de belli
eventu plerique malè ominantur : cujus tamen res semper vigebunt, aut saltem
non tam miserè peribunt, modò purgatorius ignis illi non extinguatur, ex quo
tot bona in ipsius culinam defluunt, ex nimia Magnatum credulitate. Cl.
viros saluto, DD. Vorstium, Stevartum, Gronovium, Romphium, et alios amicos.
Parisijs, die Mercurij, 29.19. Sept. 1662. Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 19 septembre 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1243&cln=s

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons