À Adolf Vorst, le 27 avril 1663, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 144 vo.

Cl. viro D. Adolfo Vorstio, Med. Doctori, Leidam.

Vir Cl. tu responsum mihi non debebas, nec
aliud quidquam, ego enim tibi semper debui,
præsertim pro illo tuo in me amore, ut et pro
postrema tua Epistola, quæ hîc mihi reddita
fuit, cum libro elegantissimè compacto, Tibi
dicato, doctissimi Collegæ tui Domini Sylvij
Delboe, cujus dignitatem et eruditionem non vulgarem
apprime novi. Quod in Scholis Medicorum hodie
tot vigeant contentiones, certe doleo : seculum
nostrum antehac fuit superstitiosum : in locum
superstitionis nescio qui fato, in mentes multorum
supersit impietas et rerum divinarum contemptus ;
et ad fucum faciendum simplicioribus, nata est
contentio, quæ etiam inter Theologos relligionem
mentitur, quæ tamen sensim extinguitur, et
quam pro cultu fecit artem multorum
philargyria. Ab omni contentionis et novitatis
studio, quantum in me est, abhorreo, et tritam
viam sequor post Hippocratem et Galenum,
Fernelium nostrum, Hollerium, Duretum,
Riolanum, etc.
pluris facio unicum librum
Galeni de methodo medendi, quàm omnia
chymistarum mendacia, et tot novitates, pro
quibus stabiliendis, tanquam pro aris et focis,
parum
Christianè digladiantur inter se

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Adolf Vorst, le 27 avril 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1274&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons