À Johannes Antonides Vander Linden, le 6 juillet 1663, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 160 ro.

Clar. viro D. Io. Ant. Vander Linden, Leidam.

Quotidie expecto Filium tuum carissimum. Regina Parens paulo meliùs
habet, aut minus malè : sed qui eam viderunt, nondum bene testantur ei
esse : languent vires, dolet ventriculus, tumor œdematosus superest : agi-
tur de mutatione loci, ut puriorem aerem spiret : stibium quamvis minima
copia assumptum, trahitur in crimen ; haud dubiè melius ei fuisset si tali
veneno, viscerib. omnibus inimico, prudenter ut cœperat, abstinuisset.
Aulicæ Medicinæ partem constituit adulatio quotidiana, et frequens impostura,
quia Magnates volunt decipi : de utroque conqueritur Galenus, varijs in
locis. Petrus Petitus scripsit librum de Lucis natura : cujus exemplar ad me misit,
quod in fasciculo tuo reperies, cum alijs, posthac mittendis. Apud Regem
et Reginam Medici aulici malè audiunt : ut et stibium, Chymiaq. tota.
Tandem explosis et longè valere jussis atque profligatis Impostoribus, spes
bona me tenet ut Hippocraticæ Medicinæ suus habeatur honos, et jure quo-
dam postliminij Galenus pristinam dignitatem recuperet. Tractatus Pacis
cum Papa dicitur ad nihilum redactus. Nic. Fuquetus gemit adhuc in vinculis.
Hîc agitur de morbo gravissimo pusionis, Hispaniarum Principis : ut et de
victoria Lusitanorum in Hispanos. Cl. viros Collegas tuos saluto, imprimis
v. D.D. Van Horne et Vorstium : ad quem posthac scribam de rebus nostris.
Saluto quoque præstantissimos viros, D. Gronovium, Stevartum, et Romphium.
Hîc habeo totum Cardanum, in x. tomis in folio. In dies expectamus Cl.
Fieni librum posthumum de signis morborum. Vale, Vir cl. et me
ama. Parisijs, die Veneris, 6. Iulij, 1663. Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 6 juillet 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1282&cln=s

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons