À Christiaen Utenbogard, le 28 décembre 1663, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 155 ro.

Cl. viro D. Christ. Utenbogardo, Medicinæ Doctori, Ultrajectum.

Nuper ad Te misi plures Epistolas simul compactas, per viam D. Van Ganguel,
et tamen ecce iterum ad Te scribo. Quid factum est vestro Gisberto Voetio ? adhucne vivit,
scribitne novos libros ? quî se habet erudita illa virgo vestras, decima illa Musa,
Maria de Schurmans ? ut et Vir Cl. D. Timmanus Gesselius, cujus historiam Eccle-
siasticam antehac misisti : quam agit ætatem maximus ille vir ? facitne apud
vos Medicinam ? pergitne in eodem proposito scribendi sacram historiam ? ejus Opus
hîc à viris eruditis maximoperè laudatur : utinam liceat illi tantum Opus tandem
absolvere. Quî se habet bonus ille vir D. Diemerbroeck ? quot hodie annorum ?
quî valet amicus noster Mart. Schoockius, et ejus Filij ? quisnam successor
Cl. Viro Adolpho Vorstio designatus in Academia Leidensi ? luens pestilens hîc
fertur admodum imminuta Amstelodami : quod utinam sit verum. Hîc dumta-
xat agitur de bello in Italia gerendo, vere proximo. De Turca, de Papa, de N.
Fuqueto,
nihil : nisi quod in Hollandia vestra dicitur typis mandari quidam libelli
apologetici, pro ejus defensione, et adversariorum refutatione : de qua re quid nosti ?

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 28 décembre 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1306&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons