À Johannes Antonides Vander Linden, le 29 février 1664, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 166 vo.

Cl. viro D. Io. Ant. Vander Linden, Med. Doct. Leidam.

Vir Cl. Iam tradidi Epistolam Romphio nostro, et iterum scribo ut Te moneam
fasciculum tuum antehac à me traditum filio D. de Leers, ex hac Urbe Rothomagum
abijsse, ut inde, idoneo tempore facto, transeat in Hollandiam, et Tibi reddatur : cujus
partem mittes ad D. Utenbogardum. Funebris illius Orationis à Te habitæ pro
Ad. Vorstio Exemplar valdè expectatum à nobis duplici nomine, patienter
expectabo : pro qua Oratione, ut et pro Praxi Chimiatrica Hartmanni, ingentes
Tibi ago gratias. Medicamentis Chymicis non utor, et præter quosdam paucos eis
hîc utuntur quàm paucissimi : neq. illis nostri ægri indigent, imò facilè carent,
quia validiora medicamenta non ferunt nostri Parisini : idem itaque tecum sentio de
illorum natura et usu. Sit igitur inter nos profunda pax in posterum de singulis
istis controversijs : etsi dicere nolim cum illo Legato Pontificio, quod refert
illustriss. Thuanus, ad annum 1556. cum his verbis. Populus iste vult decipi, decipia-
tur :
quod absit à viro bono, qualem Te teneo, et qualis esse cupio. Filius tuus optimè
valet, nulla pecunia carebit. Die 2. Ianu. tradidi illi trecentas libellas Turonen-
ses, cent escus, de qua summa ad Te scripsi 3. Ianu.sed nescio an illam acce-/peris : quia de ea nihil scri-/psisti : nihilominus tamen quum fuerit opus et aliam
suppeditabo. Vive igitur, vale, et me ama. Paris. 29. Febr. 1664. Tuus et suus G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 29 février 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1319&cln=s

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons