À Arnold Senguerdius, le 4 juin 1664, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 170 vo.

Cl. viro D. Senguerdio, Philosophiæ Professori, Amstelodamum.

Pro ultima tua gratias ago, Vir Cl. ut et de salute Viri Cl. Plemplij nostri, qui
cur metuat annum climactericum, nihil prorsus causæ video : senectus ipsa, fateor,
est quidem morbus incurabilis, verùm, ut ait Lucianus noster Gallicus, propter annos
elapsos, sed non propter annos climactericos, quorum vis multa est nisi imagina-
ria, veterib. incognita et inaudita, quæ in solo Platonicorum et Pythagoræo-
rum delirio habet fundamentum : et utinam proximum superet, Vir Cl. aliósque
multos habeat qui sequantur. Sic fortiter sentio cum Lud. Dureto, Cl.
Salmasio,
et alijs viris gravissimis. Dolorem meum nondum extinctum
renovasti de duorum Professorum Leidensium obitu, in ex quo maximam feci
jacturam duorum præstantissimorum virorum mihi amicissimorum, quos in
æternum, sed frustra, lugebit Academia Leydensis Lugduna Batava. De tuo illo
Cometa nihil quidquam audivi, nec puto esse verum : si narratio illa non
esset fabulosa, haud dubiè aliquid de eo vidissem vel audivissem : et quamvis esset,
nihil inde metuerem : minas enim Astrologorum nihil pertimesco : A signis cœli
nolite metuere, quæ timent Gentes
 : hoc unum timeo, ne Cælum ruat, et
multi capiantur blandici agyrtæ, ^ qui Artem nostram exercent/ summo multorum incommodo. Fuquetus, olim Gazophylax, gemit in vinculis,
metu carnificis, ut et alij peculatores, ejus congreges, ejusdem commatis et
farinæ. Bene vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, 4. Iunij, 1664.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Arnold Senguerdius, le 4 juin 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1332&cln=s

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons