À Heinrich Meibomius, les 31 juillet et 31 août 1664, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 174 ro.

Cl. viro Henr. Meibomio, Doct. Med. Helmstadium.

Nuper ad Te scripsi, Vir Cl. ut gratias agerem : ecce tamen iterum scribo, ex data
occasione quam mox intelliges. Pervenit ad manus meas Catalogus quidam
variorum Scriptorum, quæ apud Henningum Mullerum, Acad. Iuliæ typographum
reperiuntur : Helmestadij, 1662.
Scripta isthæc pene omnia sunt libelli, non
compacti, certo quodam pretio redimendi, quorum Authores in Academia vestra
floruerunt. Ex ijs plurima selegeram, quorum Catalogum contexueram, ut mihi
emerentur : ad hoc operam suam mihi pollicitus fuerat Iulius Hachberg :
sed quoniam audio illum apud vos non esse, se adhuc hærere in Marchia
Brandeburgensi,
imò dubium esse quandonam in patriam sit reversurus, ne
frustra diutius expectem, operor pretium me facturum esse putavi si ad Te super
ea re scriberem, suppliciter rogando ne mihi deesse velis in isto negotio. Gratiam
hanc à Te postulo, ut cum meo Catalogo quem ad Te mitto, et hîc inclusum re-
peries, ipsum adeas Typographum, qui Tibi singula illa subministrer, quæ ex
ordine sui Nomenclatoris studiosè annotavi : Ille singulis, ne quenquam deci-
père velle videatur, rectum pretium apposuit, quod non valde laudo, etsi vix intelligam, sed Te, de tota re
judicem facio, et quidquid decreveris ratum habebo. Totum pretium statim et
illico, præsentibus nummis restituet Mercator quidam Hamburgi degens, sed
gente Gallus, dictus Monsieur Loüis Heron, quum dictorum libellorum non compactorum fasciculus,
duplici charta tectus, et forti funiculo technicè constrictus, imò et si opportunum
judicaveris, capsula lignea inclusus, si opus fuerit, ad eum mittetur Ham-
burgum,
cum hanc Epigraphe. A Monsieur Loüis Heron, Marchand François,
demeurant à Hambourg,
pour faire tenir à Mess. de Bobiere et le Preux,
Marchands ruë Troussevache, à Paris :
pour estre rendu à Monsieur Guy Patin,
Docteur en Med. et Professeur du Roy, à Paris.
Qualem summam Tu præindi-
xeris atque præscripseris, Typographus tuus accipiet à D. Lud. Heron, et eamdem
ipsam restituam D. le Preux, etc. sicque, absque ullo detrimento, nullius
damno, incommodo vel periculo, totum habebo quod ardentissimè et avidissimè
cupio. Patere igitur ut Te rogem, et certè quàm enixè rogo, accede ad vota mea,
æquo animo negotium aggredere, veni in partem laboris, ac effice ut Typogra-
phus singula seligat ac subministret, quæ Hamburgum mittantur, ubi pretium
à Te prædefinitum statim recipiet. Verumtamen, si à biennio novum quid editum
fuerit à viris clarissimis, (quib. omnibus salutem dico, quam possum officiosissimè,)

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Heinrich Meibomius, les 31 juillet et 31 août 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1344&cln=s

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons