À Georg Friedrich Lorenz, le 10 décembre 1664, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 182 ro.

Cl. viro D. Georgio Friderico Laurentio, Medicinæ Doctori, Lubecam.

Epistolæ tuæ ante annum scriptæ, Vir Cl. nuper tamen acceptæ, ne diutius
expectes, sic paucis respondeo. Ex sex illis libris quos requiris, unicum novi nempe
sextum, qui est Francisci Pidoux, Med. Pictaviensis, de febre purpurea. Alios
numquam vidi, sed inquiram, dignissimi enim mihi videntur qui habeantur. Ille
Fr. Pidoux ab anno tamen obijt, penè octogenarius : natus erat Patre doctissimo
Petro Pidoux, Med. Paris. qui anno 1573. comitatus fuerat Henricum 3. in
Polonica expeditione, unde statim in Galliam reversus est anno seq. 1574.

Io. Argenterius vir fuit eruditus, et acutus acuti ingenij, et invidus obtrectator : Galeni adversarius, sed
longè inferior, si excipias maledicentiam, scriptoribus hodiernis eheu quàm familia-
rem : Des. Erasmus, vir divinus, in suo Ciceroniano, Christ. Longolium, more
suo salsè ridet, quod quum pauca haberet Ciceronis, satis tamen Tullianè convi-
tiaretur : Argenterius v. quamvis penè furiosus, et hactenus inaudita Galeno
contradicendi libidine quasi œstro peritus, nec Tullianè nec Galenicè satis,
in se meliores debacchatur : sed æquo animo ferendum est quod emendari, non
potest : Et canis allatrat Lunam, nec Luna movetur : superbus erat iste
Argenterius, et miles gloriosus : sed Galeno prorsus impar : abeat itaque
in malam rem, et habeat sibi res suas, qui Galenum, omnium bonorum amore dignum
amare et suspicere non potuit. Barthol. Accursinium non novi. Alsarius
à Cruce
mihi notus est ex aliquot scriptis, et per amicos qui eum novebant Romæ ;
vir fuit optimus, ac eruditus supra sortem Italorum sui temporis : amicus meus Gab.
Naudeus
, vir candidissimus, eum magnifaciebat, ac impensè laudabat. Lodettum
et Lupeum
novi tamen ex cortice, i. ex libro Io. Ant. Vander Linden, de Scriptis Me-
dicis :
qui quoque recensuit inter suos, Io. Freitagij libellum de persona et officio
pharmacopœi :
quem hactenus videre non licuit. ^ Si apud vos vivat Paulus/ Neucrantzius, vir doctissimus, cujus hîc/ habeo tria Opuscula, eum/ sodes, saluta meo nomine. Si quid, etc. Si quid in hac Urbe vel tota Gallia
prostet quod cupias aut requiras, paratus sum mittere Amstelodamum vel Hamburgum,
vel Helmstadium, ubi vivunt duo Senones, mihi amicissimi, Conringius et Meibomius,
cujus Parens, popularis vester, Scriptor fuit illustrissimus : denique me ipsum et omnia
mea Tibi offero, modò indices quid volueris. Ego v. nihil aliud à Te peto quàm amorem
tuum, et si apud vos prostent, Theses aut Disputationes aliquot Medicas, aut Orationes
Academicas,
quæ hîc numquam reperiuntur. Ex tuis Opusculis duo à me desiderantur,
nempe Defensio Venæ sectionis in febre acuta, etc. ut et Protestatio adversus Pasquillan-
tis calumnias, etc.
quæ si volueris Helmstadium mittere ad Meibomium nostrum, facilè ad
me transmittentur. Interea, Vir Cl. vive, vale, et me ama. Parisijs, x. Dec. 1664.

Tuus ex animo, Guido Patin, etc.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Georg Friedrich Lorenz, le 10 décembre 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1364&cln=s

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons