À Werner Rolfinck, le 2 avril 1665, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 187 ro.

Cl. Viro D. Guernero Rolfinkio, Ienam.

Quidquid librorum optaveris ex hac Urbe nostra, modò vænales prostent,
Tibi sum paratus mittere : sed quoniam antehac tale quid misi per Amicum
nostrum D. Volcamerum, mitte sodes, Indiculum eorum quæ requiris :
in ijs colligendis strenuam statim navabo operam, nec per me stabit quin
ea statim accipias. Absit ut talem auditorem habeam quàm Cl. virum,
D. Guern. Rolfinkium, cujus utinam possem esse discipulus : sed hoc impedit
nimia locorum distantia : vellem tamen, ut olim scribebat Ios. Scaliger
ad Is. Casaubonum
, vellem inquam tTibi μαθητευειν, tot egregijs
artibus imbuto, tot optimis disciplinis instructo ac erudito : et hoc si
fieri posset, bone Deus, quanti complexus, quanta essent mea gaudia !
sed tale quid optare quidem ausim, sed at non sperare. In Anatomicis
Tu palmam obtines, quam cæteris omnibus summo tuo merito præripuisti : quod
spectat ad Floram, et ad studium Botanicum, polliceor Tibi curiosum
librum qui hîc editur, nempe Hortum regium Parisiensem, in folio,
quem intra tres menses perfectum mittam per singularem virum D. Volcamerum.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Werner Rolfinck, le 2 avril 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1380&cln=s

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons