À Hendrik Vander Linden, le 16 avril 1665, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 188 vo.

Cl. viro D. Henrico
Vander Linden.

Paucis Te volo, Vir Cl. Nuper accepi Te cogitare de auctione promovenda
librorum vestrorum : si ita sit, rogo Te ut in illa mihi emas Io. Freitagij Orationem
panegyricam de officio pharmacopæi. 4.
cujus meminit Cl. Parens tuus, in lib. suo de scriptis
Medicis, pag. 356.
Totam familiam tuam saluto, imprimis v. Matrem optimam,
Sorores et Fratrem : et ex amicis D.D. Pisonem, R. Neuhusium, Deusingium,
Van Horne, Stuartum, Blasium, Schoockium, Utenbogardum, ad quem Epistolam meam Tibi commendo nuper scripsi. Hîc
agitur de vestro bellico apparatu adversus Anglos, qui utinam vobis ex voto
succedat. Nihil hîc habemus novi præter metum deteriorum temporum : quicumque
enim rumores sparguntur de rebus politicis, omnes sunt incerti. Vale, Vir cl. et me ama.
Parisijs, die Iovis, 16. Aprilis, 1665.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Hendrik Vander Linden, le 16 avril 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1382&cln=s

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons