À Johann Paul Felwinger, le 28 août 1665, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 194 vo.

Clariss. viro, D. Io. Paulo Felwingero, Altorphium.

Vir Cl.
Meum est Tibi gratias agere, pro tot muneribus, et pro tua in me bene-
volentia, non v. tuum pro tam levi munusculo, de quo parum abest quin me pudeat.
Itaque scribo, ut ad Tuam veniam, Tibiq. pro virili respondeam. Politicas illas
Dissertationes
tuas, (secundam illam partem intelligo) utinam videamus anno pro-
ximo : eas certè totas excutiam, atque perlegam, pro ratione otij atque officij
mei : et pro illa tua pollicitatione, gratiarum actionem Tibi quoque polliceor :
sed non ausim Tibi quidquam spondere pro eo tuo consilio quod habes in mente ;
Regi nostro aliquid dedicandi : Non facit ad gustum meum illa tua cogitatio ;
Rex ille noster optimus quidem est : sed ad atalia non attendit : nec inde Tibi
quidquam sperandum video ; idcirco quære ibi alium Mæcenatem : eruditis
hominibus non favet qui libros illi inscribunt : aliæ sunt ejus cogitationes, et ad
alia beneficia sponte devolvitur ; saltem Musis non litat, nec earum cultoribus :
sed potiùs istæ Deæ quæ dixit apud Virgilium, Æneæ filio suo, Nate, meæ vires, etc. et
tamen habet à sacris confessionibus, Patrem Iesuitam, etc. Quod I.C. divinitatem
defenderis pro Cichovio, adversus Photinianium quendam, certè laudo tuum propo-
situm : et utinam Ille Tibi gratiosus sit : sed ab illis Patribus, sibi solis
admodum faventibus, nihil quidquam expectes velim : illo de grege, de illa Societate,
nihil quidquam commodi, sibi debent polliceri viri boni ac eruditi Scriptores : sibi
solis student et bene faciunt boni illi Patres gratuiti : Nigra cohors, quorum,
quidquid non dicitur, Ars est.
Nec est quod me putes audaculum ; verè loquor,
et liberè, sed candidè ; imò Te amicè moneo, ut verum esse censeas illud veteris
cujusdam, dicásque Tibi Tuipse hîc mihi nec seritur, nec metitur. Forsan erit in
Germania vestra Princeps aliquis, sive pius Antistes, qui laborem tuum magis
laudabit atque probabit : à nostris rectè nihil sperandum video, apud quos Musæ
sunt mulæ, utpote quæ nihil pariunt : imò et ipsi sunt muli et asini, etc. Virum
eximium, et omnigena eruditione verè illustrem, D. Conringium, ex animo saluto ; ut et ipsum
Filium tuum, ejus hospitem : pro quo Tibi meis in ædibus locum offero, quando-
cumque voles eum ad nos mittere : ut videat Lutetiam, Orbis literati Compen-
dium splendidissimum ac elegantissimum. Interea v. Vir Cl. vive, vale, et nos
amare perge. Parisijs, 28. Aug. 1665.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Paul Felwinger, le 28 août 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1398&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons