À Christiaen Utenbogard, le 25 septembre 1665, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 196 vo.

Cl. Viro D. Christiano Utenbogardo, Ultrajectum.

Fasciculum tuum quinque Epistolarum accepi, Vir Cl. pro quoTibi gratias
ago singulares. Tres illas Sorores tuas ex animo deosculor atque saluto :
ut et earum Filios, quibus utinam prodesse possem. Quæ antehac semel
misisti, ne mittas in posterum, ut Regij effigiem, Explicat. mentis hum.
etc.
Cl. virum D. Mart. Schoockium, ut et ejus filium saluto. Utinam
aliquando videamus Editionem 2. sed auctiorem, libri de Cervisia, et alia-
quæ polliceris. De Baudartij Apophtthegmatis gaudeo eo quod monueris,
illa esse Belgico idiomate scripta : sic enim illis non indigeo, ideóq. gratias ago.
Si aliquot Exemplaribus Horti regij indigeas, pro amicis tuis, facilè mittam.
Viperinam illam progeniem, Iovi Capitolino carissimam, ob tot infanda scelera
toto Orbe perpetrata, seriò detestor, odi atque odebo : de qua mihi videtur
carmen verissimum. Nigra cohors, quorum quidquid non dicitur Ars est. Hîc
vagatur rumor quidam de bello in Anglos suscitando : Dij meliora : agitur
etiam de Imperatore Germanico, Austriacæ gentis primario, post obitum
filij regis Hispaniæ : ut et de vidua Ducis Mantuæ, et illa Austriaca.
Regina parens vivit adhuc, sed spirat tantum : à paucisssimis videtur ; ex
aulicis Medicis quidam causantur cancrum, alij scirrhum, alij scro-
phulas, alij carnes fungosas : quid sit, revera nesciunt, adeo sunt
ignari et ignavi ; tales sunt Principum Medici, qui fœdissimis adulationibus
et turpibus obsequijs eò perveniunt : dignitates illas assequuntur
precibus atque pretio, nulla eruditione, nullo suo merito, sed pecunijs et
horrendo ambitu : sic reguntur Principes, sic moriuntur. De Te nuper
ad me scripsit D. Henr. Vander Linden, dum transmisit suum Hippocratem. Hîc
agitur de morbo Papæ, calculo nempe vesicæ et ulcere renali. Multi cogitant
de bello, quod plures optant, plurimi pertimescunt. Ego sanè exhorresco,
dum me terrent tot calamitates quas bellum invehit : et utinam pax vigeat
in diebus nostris. Vale. Parisijs, 25. Sept. 1665.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 25 septembre 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1405&cln=s

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons