À Johann Theodor Schenck, le 1er octobre 1665, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 197 vo.

Clarissimo Viro D. Io. Theodoro Schenck, Med. Doct. Ienam.

Gratiosissimam tuam accepi, Vir Cl. per eruditum et bene moratum
adolescentem Silesium, Vratislaviensem, Georgium Elsnerum, cui sic, cum bona
tua venia, paucis respondebo. Quod tam magnificè, tam bene de me sentias, Tibi
gratias ago singulares : utinam idem tecum sentiant alij quamplurimi : sin minus,
utinam sic de me errent posteri. Eruditionem meam aut nullam, aut exiguam,
lubens agnosco : quotidianas interpellationes à viris tot Orbe doctissimis, imò et
applausum maximum tot virorum eruditorum, læta fronte accipio, nulla
quidem superbia mea, aut arrogantia, (ô verè absit,) sed potiùs morum fiducia :
de quibus singulis, gratia Musa tibi. Neque Tu mihi ignotus es, Vir Cl. nomen
enim habes de familia admodum erudita : notiorem mihi te facis quando mihi revocas
in memoriam, Cl. viri, olim Amici mei, Casp. Hofmanni, nomen et dignitatem, quæ
apprime mihi perspecta sunt : fuit enim vir præstantissimus, et ut verè dicam,
meliore sæculo dignus, qualia fuerunt tempora Mæcenatis, Leonis X et nostri
Francisci I. qui primus in Gallia consopitas Musas à veterno liberavit, et
aureum literatæ eruditionis sæculum reduxit, dum regiam Scholam Paris.
instauravit, quæ hodie habet 16 sexdecim Professores regios, in omnibus facultatibus,
et omnigenæ eruditionis titulo egregios atque eximios, si me ferè immerentem exce-
peris, ex illis enim unus sum, tanta provincia licet parum dignus.

Tu v. mihi notissimus ex proprio tuo tam nomine quam merito, ex quibusdam Disput.
et Thesibus
à Te lucem emissis, de Plantis, de 4. humoribus, etc. de quibus
recuperandis et mihi emendis antehac scripsi ad Amicum meum carissimum D.
Volcamerum, Med. Noribergensem. Quem Te mihi commendas, erit mihi semper
commendatissimus atque carissimus, tam tuò quàm suo nomine : dignus est enim qui ametur
ac probetur ab omnibus : ideóq. Te certum facio me ipsi vel re, vel ope, vel opera mea
re ipsi adfuturum, si meo auxilio indiguerit : quod Tibi constanter polliceor. Cele-
berrimum virum D. Guern. Rolfinkium amo et redamo, et ut Collegam tuum ex
animo salutatum velim : ad quem nuper scripsi per D. Volcamerum, ut et
salutavi per D. Meibomium, Profess. Helmæstadiensem, ambo mihi amicis-
simos. Porro, unum mihi superest quod scribam : rogo nimirum ut me ames, et
facias ut intelligam si quid ex hac Urbe nostra, totius Orbis compendio, cupias
aliquid quod Tibi transmittatur : quod faciam lubetissimè, si mihi statim
indicare volueris. De rebus nostris vix est quod aliquid dicam : regina
nostra Parens jamdudum languet ex tumore cancroso et scrophuloso in
mamma sinistra. In Anglia grassatur pestis sævissima : Hollandi ad bellum
sese accingunt, et fortiter insurgunt contra adversarios. In re literaria
nihil habemus novi de re Medica, præter Editionem novissimam omnium operum
Dan. Sennerti : cum novo Auctario Epistolarum ejusdem Authoris et Michaelis
Doringij.
Heri accepi novum Hippocratem D. Vander Linden, mihi transmissum
à Filio, olim auditore meo in Schola regia. Vive, vale, fave, méque Tui
amantissimum redama quæso, qui quamdiu superstes ero, Tuus semper ero
addictissimus et observantissimus Guido Patin, Doctor Med. Parisiensis, et
Professor regius.

Parisijs, 30. Sept. 1665.

Si apud vos prostent aliquot Theses Medicæ aut Physicæ vænales, aut aliquot Orationes et Disputationes Academicæ, curiosæ ac eruditæ, vel aliqua earum
collectio, aut liber compactus qui talia multa contineat, enixè Te rogo ut illum mihi emas : pretium qualecumque indicaveris refundam, ac reddam Domino tuo
Georgio Elsnero : vel Tibi reddi restitui curabo per D. Volcamerum. Nuntium hîc habemus certum de obitu Regis Hispaniæ : deterius quoque habet ejus Soror Regina Parens Regis
nostri, Anna Austriaca. Senectus ipsa morbus est, isque ανιατος, inquit Lucianus noster Gallicus, propter annos præteritos. Vale Vir Cl. et me quod in votis
maximè habeo, amare perge Te redamantem. Parisijs, die 1. Oct. 1665.

Tuus ære et libra G.P. D. Med. P. ac Professor regius.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Theodor Schenck, le 1er octobre 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1407&cln=s

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons