À Johann Daniel Horst, le 26 novembre 1665, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 199 ro.

Cl. Viro D. I. D. Horstio, Francofurtum.

Vir Cl.
Magnas, inquis, habes mihi gratias, quod tam fidelem […]
etc. Utinam majores mihi deberes, quas tamen nullas postulo : utinam
inquam, magis in hac Urbe profecisset dilectus Filius tuus, quamdiu
hîc apud nos vixit : per me quidem numquam stetit : sed votis meis
sæpius obstiterunt amplissimæ Civitatis lustrandæ summum deside-
rium, res quamplurimæ in ea videndæ, Aula regia, Senatus ipse, Pala-
tium, Schola Medicorum, Schola nostra regia, Disputationes multæ, disse-
ctiones Anatomicæ frequentes, hortus botanicus regius, linguæ Gallicæ
studium, Ruel, Versailles, S. Denis, etc. Prælectiones meæ publicæ, quib.
frequens interfuit ; sic et alia multa sæpius intervenerunt, quæ
ejus animum à studijs interpellarunt, turpis hyems, nebulosa, eáque
frigidissima,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 26 novembre 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1413&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons