À Claude Bachey, le 10 décembre 1665, note s.
Transcription

Ms BnF no 9357, fo 363 ro.

Gratissimam tuam accepi, Vir amicissime, ex qua benevolentiam
tuam agnosco, fidam et constantem, quæ utinam diurnet atque perennet.
Consilium medicum requiris a me, habeas illud quod ecce suggero.

Affinis ille tuus qui laborat scirrho hepatis, in magno haud dubiè
versatur vitæ periculo, si sit confirmatus, cùm sit vitium manifestum
et inemendabilem in propria hepatis substantia : unde sequetur hydrops
ascites, nullo artis præsidio sanabilis. Si quæ tamen sint artes, quibus
æger ipse possit levari, si tumor ipse nondum sit tam durus et contu-
max, si quid spei adhuc affulgeat, sæpius atque sæpius repurgetur
ex foljis et medulla cassiæ, et syr. aliquo solutivo, per hebdomadam
unamquamque bis ad [mi]nimum. Formulam tibi subjiciam.

℞ decoct. cichor[eæ <℥>i]j. infund. per noctem fol. Orient ʒiij.
in colat. cras mane dissolu. med. cassiæ rec. extractæ ʒiij. syr. rosar.
solut. (vel de florib. mali persicæ) ℥j. fiat potio, sumat summo mane,
ventriculo vacuo, trib. horis ante jusculum, et superdormiat.

Absit rheum propter nimiam caliditatem : absint pulveres et omnes
pilulæ propter intemperiem siccam, etc. Cave ab antimonio, quandocumq.
paratum fuerit, ut et a famoso isto vino enetico, semper venenato
et mortifero. Vescatur jusculis, ovis sorbibibus, paucis carnibus ; pauco
vino utatur, eóq. veteri, ac dilutissimo. Lactis asinæ usum non
improbarem, si suppeteret, si æger ab eo non abhorreret, ac esset
corpus expurgatissimum : imò solo lacte vesci posset, quarta quaque
hora sorbendo ejus ℥vj. ab ubere recens accepti. Nostro consilio
utinam
vim suam infundat Ille qui sanat languores nostros Deus omnipotens.

Vale et me ama.

Tuus ex animo, Guido Patin.

Parisijs, x. Dec. 1665.

Topica nulla commemoro, à quibus nimirum vix est aliquid expectandum subsidij : ne tamen videantur omissa, usurpatur emplastrum de
Cicuta,
vel fotus instituatur ad partem affectam ex folijs cicutæ coctis in sero lactis, quæ postea etiam parti affectæ […]

Ms BnF no 9357, fo 363 vo.

A Monsieur
Monsieur de Bachey,
Docteur en Medecine,
A Beaune.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Claude Bachey, le 10 décembre 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1415&cln=s

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons