À Johann Georg Volckamer, le 9 juillet 1666, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 208 ro.

Clarissimo viro D. Io. Geor. Volcamero, Noribergam.

Nudiustertius accepi, Vir Cl. duos tuos fasciculos bene moratos et integros,
in quibus multa quidem eáq. optima deprehendi, pro quibus benignitati
et amori in me tuo nihilum debere me fateor : duo tamen in ijs mihi desuisse
videntur, tua nempe Epistola, cum Indiculo, per quem intelligam pretium
expensarum à Te factarum, quod Tibi statim refundi curem per D. Picques,
virum egregium : Optima inquam sunt omnia quæ in ijs inclusisti, imprimis v. tres
illi ampliores tomi in 4. tot Disputationum et libellorum Academicorum,
pro quibus valde gaudeo : certè rem acu tetigisti, et feliciter ac admodum
bene pro me egisti, quum illos tres Collectaneorum variorum libros ære tuo
mihi comparasti : ideóq. Te rogatum velim, ut et alios mihi redimas ejusdem
commatis et farinæ si qui Tibi alij vænales occurrant in posterum : quod utinam
contingat, in auctione librorum alicujus Academiæ vestratis. Hîc constanti rumore
fertur Anglis perijsse naves 28. in postremo certamine contra Batavos : ex quibus
septem abductæ sunt in Hollandiam cum tribus millibus captivorum, et suprà :

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 9 juillet 1666, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1437&cln=s

(Consulté le 18/04/2024)

Licence Creative Commons