À Johann Caspar Fausius, le 31 mars 1667, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 215 ro.

Cl. viro, D. Casparo Fausio, Med. Doctori, Heidelbergam.

Nugarum quod vocas Academicarum specimen à Te transmissum per virum egregium,
tuum illum D. Spinœum, nondum vidi, nec de eo quidquam audivi : sed alterum accepi septem
libellorum à D. Torello, Francofurtensi : pro quo singulares ago gratias, imò et pro altero,
quamvis nondum accepto. Torellus tuus erit mihi commendatissimus, eiq. propter Te, omni modo
inserviam. De pace Vobis reddita per Regem nostrum et Suecum, seriò lætor : est enim mihi
carissima tota Germania, utpote quæ tot alit viros optimos ac eruditissimos : nihilominus tamen
quantumcumque futura videatur esse pax vestra, per duos illos Reges potentissimos
sancita et constituta, metuo tamen ne tandem parum tuta evadat, per tot varia contrariarum
partium studia, sive pro religionis negotio, sive tot Principum dissidijs : imò et timendum
vobis videtur vel à Turcæ furoribus, vel à Loyolitarum quorumdam fraudibus, pietatis velo fuca-
tis, à quib. sæpe principatus et regna perturbantur, imò et percelluntur atque
subvertuntur : quod omen Deus avertat. Utinam Poloniæ tot adversitatibus, imò et tot
adversarijs percussæ tam potentibus, tam atrocibus, Deus omnipotens misereatur. Sed
ubinam terrarum hodie vivit optimus ille mortalium et tam fidus amicus, D. Anglis ? De
libellis pro me emptis indica si placet pretium, quod refundam si volueris D. Torello :
aut scribe quid ex hac Urbe librorum, vel quid aliud cupias. ^ Vive, vale, et me ama,
Vir Cl. Parisijs, 31. Martij, 1667. Tuus usque ad aras Guido Patin.

^ An meam acceperis x. Nov. 1666. scriptam, vix scio, imò nescio : filius meus
Carolus P. eam suo fasciculo inclusit, misitq. ad D. Spanheim, Principis vestri
Secretarium, à quo si placet, repetas velim.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Caspar Fausius, le 31 mars 1667, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1460&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons