À Sebastian Scheffer, le 14 avril 1667, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 215 ro.

Cl. viro D. Seb. Scheffero, Med. Doctori, Francofurtum.

Postremas tuas accepi, Vir Cl. datas 3. Febr. hujus anni, per Ochsium vestrum, quibus ad
amussim sic respondeo. Nihil adhuc accepi à vestro D. Schonwettero, quem ex animo salutes
velim meo nomine : spero tamen brevi futurum ut tandem singula nobis reddantur, nec curo ubinam hæ-
serint propter pestilentiam aut bellum, modo tandem ad me deveniant : inter quæ videre cupio
quæ ad Te pro me transmisit D. Schenkius in fasciculo, ut et ipsum Kormannum : ut et novam
editionem Quæst. Medico-Legalium P. Zacchiæ. Deus bene fortunet omnia. Quod spectat ad literas
nostras, per quamcumque viam meas acceperis, eandem tenebis si placet, ut mihi pro libito
respondeas : cætera ne cures, mihi enim haud dubiè reddentur. Duo Manuscripta Cl. Hofmanni, Physio-
logica
nempe et Pathologica, commisi Bibliopolæ Lugdunensi, Laur. Anisson, qui de illis edendis
cogitat : quod si non faciat ut pollicetur, opem vestra implorabo : sunt enim lentæ admodum
Operæ nostræ typographicæ, propter egestatem illam publicam, sub qua etiamnum hodie

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 14 avril 1667, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1461&cln=s

(Consulté le 18/04/2024)

Licence Creative Commons