À Johann Georg Volckamer, le 27 mai 1667, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 215 vo.

Clariss. viro D. Io. G. Volcamero, Med. Doct. Noribergam.

Accepi per mercatorem Basilensem, libellum à Te transmissum, Io.
Theod. Schenkij, nempe Catalogum Plantarum horti Medici Ienensis,
in 12. placet quidem libellus, et pro eo gratias ago : sed hoc non est quod
quærebam : sed alium quendam libellum, cujus dumtaxat vidi aliquot
folia in 4. quarundam Disput. de Stirpibus aut Plantis, quæ mihi
dicta sunt esse illius D. Schenckij. Quod spectat ad Aristotelem Gul. Du Vallij,
per me non stat quin habeas illum : Dominus Nic. Picques expectat commodum,
idoneum et tutum vectorem, quo utatur ad transmittendas merces
Argentinam, in quib. includetur ipse Aristitoles : sed hactenus expectavi talem
occasionem, quæ haud dubiè nobis continget, postquam in Belgium Hispanicum
transierint atque penetrarint copiæ nostræ Gallicæ, quæ armatum Regem
nostrum insequuntur ad bellum, et quæ non solùm vias, sed etiam regni
totius limites ad aliquod tempus, sepiunt atque obsident. Sed dic quæso,
accepistine per D. Picques, instrumenta illa Chirurgica, deux rasoirs,
et trois lancettes,
ante tres 4. menses illi tradita, ut ad Te pervenirent. Rex
noster movet arma circa Camerarum : sed an sit illud magna obsidione
cincturus, nondum scitur. O utinam toto mundo pax alma vigeret !
propter tot calamitates quas bellum invehit, unde tot gentes immeritò
plectuntur, sanè non possum abstinere à lacrymis. Dij meliora.
Vale, Vir Cl. et me ama Tui redamantissimum. Parisijs, die Ven.
27. Maij, 1667. Tuus ex animo,

Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 27 mai 1667, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1462&cln=s

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons