À Sebastian Scheffer, le 14 décembre 1667, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 221 vo.

Eidem. Ecce iterum scribo absque ulla necessitate, cùm nuper scripserim, 16. Novembris :
scribo tamen propter commoditatem tabelarij, ad vos abeuntis. Vestros Typographos, optimos
viros omnes saluto, Schonwetterum, Gotzium et Beyerum : ut et utrumque Horstium,
et D. Lotichium. Libri nostri nondum mihi fuerunt restituti, per procacitatem atque
pervicaciam nequissimi cujusdam nebulonis : ideóq. Te rogo ut nihil adhuc ad me
mittatur, ne malè pereat. Ecce habes Epistolam uxoris D. Mocquillon, quem saluto. Vale,
et me ama. Parisijs, die 14. Dec. 1667. Tuus ex animo, G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 14 décembre 1667, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1477&cln=s

(Consulté le 03/05/2024)

Licence Creative Commons