Autres écrits : Thomas Diafoirus (1673) et sa thèse (1670), note s.
Transcription

Quod vivimus calori tribuendum ; quod aliquandiu, nutritioni, qua Natura dum perpetuo farcit quod continenter defluit, vitam quidem efficit longulam, non tamen æternam. Ad id operis nihil habet accommodatius sanguine, cujus materia chylus est, qui in ore guláque inchoatus, et in ventriculo perfectus, in iis per quas ad jecur contendit venis, aliqua jam sanguinis specie ornatus, ipsius jecoris ipsi sese exhibentis propria innataque vi, totam germani sanguinis formam induit. Inde tamen lapsus in Cavam aliasque insignes venas tergetur, nitetque magis. His quippe claudi omnino amat, si sibi relinquatur, nusquam egressurus. Sed mox ut suo parenti gravis, eo depulsus est, rapitur ab aliis partibus, illo suam expleturis famem. In venis itaque movetur, non ad modum procurrentis fluminis, sed perquam lentè, eóque dumtaxat gradu, quo is abit, cui succedit vicarius.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Thomas Diafoirus (1673) et sa thèse (1670), note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8009&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons