Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note s.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 486 ro.

Academiæ vacantem ab obitu D. Arragon, ad quam gratis
admittetur, si eam nobis offerentibus non recusaverit
vir obsequentissimus, etc.

    Die Mercurij 28. Iunij, 16521. in comitijs Academiæ
habitis apud Mathurinenses, hora 7. matutina,
allectus est et assumtus in numerum Consiliarorum
Academiæ vir peritissimus et patronus obsequentissi-
mus D. Pucelle, de quo suprà. Notandum verò
ut eam dignitatem gratis obtineret, ejusmodi assum-
tionis sive receptionis sumptus fuisse desumptos
ex ærario Academiæ.

    In ijsdem Comitijs ipse Rector amplissimus,
Mag. Ioannes Courtin, Arvernus, in sacra
Theologiæ Facultate ProLicentiatus, ut et 4.
Procuratores nationum, sanctè mihi jurârunt,
seipsos, eodem ipso die, 28. Iunij, hora prima post
meridiem, habituros comitia Academica, in quibus
pro ultima vice decernetur, quam summam ipsa
Facultas Artium, nobis, id est saluberrimæ
Facultati Medicinæ Parisiensi, sit exhibitura in
modum subsidij pro stipendio 4. Professorum Scholæ
nostræ : quod quidem subsidium nobis fuit sæpius
promissum, quamvis nondum exhibitum
, pro t&l;tem>p<or>um
difficultate : dies enim mali sunt, et nequissimi
atque in malitia potentissimi Academiæ Parisiensis
hostes, etc.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8185&cln=s

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons