Autres écrits : Une thèse cardinale de Guy Patin :
« La Sobriété » (1647), note s.
Transcription

Vivere omnes diu iucundéque volunt, sed ad pervivendum quid eiusmodi vitam efficiat, penè omnes cæcuciunt, adeo nullius rei difficilior, quàm rectè vivendi scientia. Vix ulli quàm bene vivant ; quàm diu, cuncti curant, cùm unicuique integrum sit, ut bene, ut diu, paucis. Sanè hujus vitæ isthmus perbrevis est, ac velut umbræ transitus : sed nostrâ sæpius, quàm Naturæ culpâ. Ab aliis quidem hæc pro jure suo citiùs, ab aliis tardiùs debitum exigit : ut Iudex eos primùm plecti jubet, qui minùs flagitii admisere, sic plerosque innocentissimos, sive hac in parte benignior, sive rigidior, antè cogit mori quàm cœperunt vivere, in ipsóque vitæ apparatu, nihil aliud sinit, quàm lucem prospicere. Aliorum in ipso flore cursum interrumpit, alios adducit ad extremam usque ætatem, quæ quantacumque sit, paucorum annorum circuitus est. Nobis verò tametsi tantum patuit quantum potuit, rapidè tamen videtur decurrere, quia vel inter errores conteritur : aut nihil, aut aliud, aut malè agentibus elabitur. Pecuniam ægrè quis alteri dividat ; tempus cujus unius honesta avaritia est, et totam propè vitam cuivis ultro impendimus : atque ita dissipatam dum terminum providemus, et quota ex parte nostra fuerit, reputamus, brevem fuisse conquerimur. Satis longa foret, si tota bene collocaretur, si plusquam reliquias sanis consiliis destinaremus. Quid quod plerumque nostræ ipsi salutis proditores sumus et pessimo victus genere sanitati decoquimus ? In vitia, pravi, dociles, alter alterum trudimus : et quæ communis est insania, priores malè iter ingressos, pecudum more, non quà eundum est, sed quà itur sequendo, alienis perimus exemplis. Sic paucis contingit longa vita, sed et paucioribus adhuc iucunda. Ab hoc longè absunt quibus assiduum est cum morbis negotium, qui miseram trahunt animam tot in dies tormenta trahentem. Nescimus quàm multorum sit personata felicitas, quibus inter ærumnas Cor ipsum exedentes, necesse est agere felices. O si Tyrannorum mentes recluderentur, quanti possent laniatus et ictus aspici ! ut corpora verberibus, ita sævitia, libidine, ultionis cupiditate, malis consultis animus dilaceretur ! Quàm multi ob id unum miserrimi, quod ne aliquando miseri sint, semper timent. De grege illo sunt qui totam spirantes Arabiam, auro argentóque ornati, et adinstar parietum suorum extrinsecus culti, intus sanæ mentis hilum non habent : et quos strenua exercet inertia, ac velut in mari lento tranquillitas iners detinet, vel otium negotiosum, beatósne dixerit, quisquis sapit ? certè hilaris et optima vivendi ratio corporis animique pace continetur : nec tamen bonis corporis metienda, alioqui pecudis conditio melior quàm hominis ? Nuda et ratione defecta vita muscarum ac vermium bonum est, hominis verò, rectè valere et sapere : nec enim verè felicitérque vivimus nisi cùm omni corporis molestia vacui, bonæ menti laboramus : æger est qui corpore validus, minùs valet animo : tunc tantùm perfecta sanitas est, cùm partis utriusque veluti iunctorum ab bigas equorum quædam æquabilitas est ; neutra incumbit alteri : tanti verò boni cùm tam rara sit, quàm fugax possessio, an abs re vita brevis et ingrata iudicatur ?

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Une thèse cardinale de Guy Patin :
« La Sobriété » (1647), note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8223&cln=s

(Consulté le 18/04/2024)

Licence Creative Commons