Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682), note s.
Transcription

Page 94

dinalitiam et meritò quidem proximè destinari audio.
Quæ sibi superant ex Aretinis principibus erudita
opulentaque signa, toreumata, et numismata, mon-
strari, meis schedis inseri, et Reipublicæ litterariæ
communicari benignè permisit Sereniss. Alphonsus
Mutinæ etc. Dux. Multa præterea Allobrogum Prin-
cipibus, et Parmæ etc. Duci, quibus me in acceptorum
beneficiorum compensationem quanto possum studio
addico.

Sed ad Medicos progredior, quorum mores, doctri-
nam et praxim indagare animus erat. Scire maximè
cupiebam quibus præcipuè artibus vterentur in con-
seruanda restituendaque miserorum mortalium valetu-
dine : Adeo enim illos a Parisiensi methodo discrepare
intellexeram, ut quomodo rectè officio fungi possent,
scire summopere cuperem. Nihil difficile nihil aspe-
rum mihi fuit, suauissimam familiaritatem maximamque
humanitatem, qualem Litteratos apprimè decet, ubi-
que ferè experto. Cum Heidelbergensi archiatro…
Fausio medicinam feci, nullo nostrum ab altero dissen-
tiente. Celeberrimi Gasp. Bauhini eruditionem, tum
paterna necessitudine, tum propria conjunctissimi,
nomenque veneror, è cujus penu cùm essem Basileæ,
multa elicere licuit, ut et amplissimi Bern. Verzascha,
felici medendi methodo clari. Nec reticendus est qui
ibidem publicè docet Iac. Harderus, qui juuenis licet
arte scriptisque medicis nomen non vulgare quæsiuit.
Io. Georg. Volckamerum, patritium Norimbergen-
sem medicum nobilissimum unicè diligo, quòd ab ejus

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682), note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8226&cln=s

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons