De Vopiscus Fortunatus Plempius, le 13 décembre 1656, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 346 ro.

Vir Clarissime simul ac benignissime

Omninò discupio videre quem annotasti de pat[ria]
Abensinæ. Velim itaque ut primâ datâ occasione
mihi mittas. Ego assero eum esse Bocharensem :
expendam, quæ tui Authores dicant. Hottingerum
Helveticum non novi, neque eius analecta sub ocu-
los meos venerunt ; et miror Virum mei mentionem
facere. Primus Arabis mei liber iam excusus
est. Quod verò existimes me eum defendendum
suscipere ; longissimè secus est. fidelem inter-
pretem ago : in foliis errores eius, qui plures
sunt, monstro et coarguo. Et quis non errat ?
Fernelius ipse, tantus Vir et censor aliorum
quàm graviter et abnormiter in multis erravit.
Oribasii opera anatomica Parisiis excusa est apud
Guil. Morellum 1556 in 8 legi in de Script. Med.
D. Vander Linden : sed cum D. Riolanus vester
aliter responderit, acquiesco : quem ergo Virum
diu vivere velim, et veram Medicinam voce
styloque propugnare. Decessum certè magni Re-
nati Moreau ægerrimè tuli : scripsit mihi
unas atque alteras literas, quas inter cei-
melia servo. Vale et vive.

Vester totus
V.F. Plempius

Scripsi Lovani die xiii Decemb.
ↀiɔcLvi

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Vopiscus Fortunatus Plempius, le 13 décembre 1656, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9066&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons