À Johannes Antonides Vander Linden, le 19 novembre 1655, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 39 vo.

miserrimi sunt et mendacissimi nebulones, loculis ægrorum inhiantes
et miserè insidiantes. Et hæc de stibio illo mortifero.

Quid putas de Crollio ? fecitne Medicinam ? non puto : ubinam
obijt ? fuit Cyclops omnium odio dignus. Quid nosti de Andrea Libavio ?
Selecta tua utinam citò videmaus. Postquam desierit apud vos
pestilentia, fuerintque Selecta tua in lucem emissa, si volueris ad
Corn. Celsi editionem animum appellere, ad Te mittam duo Exemplaria
quæ habeo : quæ utinam tibi utilia esse possint. Tuo nomine salutavi
D. Ren. Moreau, qui vivit et valet : qui Tibi gratias agit. Hîc apud
nos mense superiori, nempe Oct. 24. die, fatalem horam expertus est
Petrus Gassendus, Epicuriæ Philosophiæ renovator, et artium Mathe-
maticarum regius professor, vir doctissimus ac optimus, lenta
febre confectus ex attrito pulmone, anno ætatis 65. Unum super-
est quod Te rogem, ac omissum dolerem. Effice si placet, ut habeam
Io. Freitagij Orationem de pharmacopolis habitam, quam numquam
vidi, nec offendi : Groningæ dicitur edita : nequidem Moræus ipse eam
vidit unquam. Cùm scribis, sciam ex Te si placet, an Tibi amicus
et familiaris fuerit D. Christianus Utenbogard, Medicus Ultrajectinus ? Quid hodie
denuo apud vos agitatur ? quid moliuntur vestri Typothetæ ? an sub
prælo currunt aliquot opera Is. Ger. Io. Vossij ? an epistolæ Cl. nostri
et carissimi amici Salmasij, de quibus audivi parari editionem, quam
utinam videam intra annum. Vale, et me ama.

Tuus ex animo Guido Patinus, Doctor Med. Paris.
et Professor regius.

Parisijs, die Veneris, 19. Nov. 1655.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 19 novembre 1655, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1076&cln=t

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons