À Johannes Antonides Vander Linden, le 18 février 1656, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 40 ro.

D. Io. Riolano, et propria manu emendatum viri olim celeberrimi, Iac. Carpenta-
rij, Doct. Med. Paris. et Prof. regij, (qui hîc obijt anno 1574.) ex altero Celso,
maximorum duorum virorum cura, labore et propria manu emendatum : fuerant autem illi,
Io. Fernelius, et Io. Capellanus, ambo Doctores Medici Paris. et uterque Christia-
nissimorum regum nostrorum Medicus primarius : ille Henrici 2. hic v. Caroli 9.
Utinam tibi prosint : ijs ergo utere et favere, et postea tutò mihi, si placet, remitte :
isthæc enim tanquam pretiosa κειμελια studiosè servo.

Nunc venio ad majorem tuam Epistolam. Si voluerit D. Elsevirius cogitare de
editione illorum MS. operum Cl. Hofmanni, quæ illi ostendi, certè non alium mihi
quæram : tèque arbitro rem totam perficiam. Pecuniam, ^ (qua, Deo sit laus, non/ careo, Gratia Musa/ tibi : sed, quod multi solent,) nec peto,
nec opto : quamvis summo jure meo petere facere possem ; neque enim gratis isthæc omnia ad me
prevenerunt : aliquot Exemplaribus ero contentus, quibus hîc beare possim amicos
meos : et ut agnoscant posteri, me fidum amicum fuisse viri clariss. cui dum viveret,
res fuit gratissima, libros suos MS. ad me destinare tanquam virum summæ certæ fidei,
et amoris in eum explorati, nec vulgaris ferreo hocce sæculo. Editionis correctionem
Tibi relinquam, nec dubito Te pro virib. effecturum, ut hæc omnia rite procedant.

Duplicem fasciculum quem antehac ad Te misi, utinam citò accipias : meli-
ora posthac facilè mittam si suppetant. Stibium hîc planè jacet cum horrore
et luctu : nec enim mollioribus nostris civibus convenit : Germanis forte forsan competit, fortioribus
atque validioribus, et quibus purgamen crassum abdomen zytho caseoque multo distendi solet ^ (êheu, quàm bene conveniret/ nostratib. Italis quibus meliore/ puriorèque 2 succo 1 Galliæ/ turget atque in dies pessimo/ nostro fato distenditur/ pinguis aqualiculus:) Rema-
nent, quidem fateor, aliquot medicastri, rudes et inepti, imò ἄμουσοι, qui ut aliquam famam
multorum secretorum sibi concilient, quam nullatenus merentur ea novitate tunicato popello, alijsque
idiotis, etiam de gente togata, persuadere conantur, se magnos esse Æsculapios :
econtrà v. multi è nostris quibus ista novitas initio non displicuerat, prudenter mutarunt
sententiam, et ab ista scabie sapienter ungues abstinent ; paucis, sed probatis et selectis remedijs
cum methodo quæ est maximum artis secretum medicinam facientes : ego quidem
ab annis 32. numquam usurpavi, melioribus magistris usus, et nulla novitate
allectus : nec unquam eo utar, propter ea quæ mihi apparuerunt calamitosissima,
et quorum me vestigia terrent : prætereo cruentatas et funeratas familias ab
isto veneno, etiam eorum qui se duces præbebant, et quasi novi Machaones volebant
haberi in præparando et ægris exhibendo tam deleterio atque pernicioso medicamento :
ex ijs nonnulli hac arte uxores extulerunt : alij filios atque filias : alij generos
arque nepotes : sic se gesserunt improbi, imò sic grassati sunt deterrimi atque miser-
rimi nebulones cum suo veneno metallico, antequam apud nostros omnes amisisset gratiam novitatis,
quæ quotidie imprudentes et incautos miserè decipit. Quod me in 2 tuis 1 Selectis
cum honore, super isto stibio, nominaveris, gratias ago habeo amplissimas : et forsan
aliquando referam : à laudatissimo viro laudari 2 gloriosum 1 mihi esse censeo : tu thura
Iovémque concilias, tu das epulis accumbere Divûm. Chymisticus ille impostor Crollius
abijt Pragæ, anno 1609. Libavius obijt Coburgi anno 1616. neuter fecit Medicinam.
Memento si placet, orationis Freitagij, contra de pharmacopolis. Cl. D. Utenbogardo
salutem, rogo, ex me nuntiabis. Vale, vir clariss. et me ama.

Tuus ex animo Guido Patin, Doctor Med. Paris. et Prof. regius.

Parisijs, die Veneris,
18. Febr. 1656.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 18 février 1656, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1077&cln=t

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons