À Johann Daniel Horst, le 24 août 1657, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 62 ro.

ex nostris regionibus optare intellexero : Tibi pro me sponsorem constituam
D. Car. Sponium, Med. Lugdunensem, virum optimum, antiquis moribus
et animi candore nulli secundum. Manuductionem tuam tertiæ editionis,
vindemialibus hisce ferijs, Deo dante, lustrabo : cujus ope mihi memoriam
refricabo Disput. Catholic. D. Iac. Horstij, patrui tui, quas in Artis
nostræ tyrocinio positus legisse memini ante annos 34. sicq. studiorum
meorum circulum adimplebunt Horstianæ familiæ monumenta famæ et ac
æternitati consecrata : meministi, Vir præstantissime Clar. Platonem
et Aristotelem in eo consensisse, vitam humanam nihil aliud esse quàm circulum.
eámq. ibidem desinere ubi inchoata est : idem multi ante me sunt in
studijs experti. Sed desino, rogóq. ut me adhuc immerentem in amicorum
tuorum album adscribas, et redamantem amare ne desinas. Vive, vale,
vir præstantissime, et strenuè rem gere : nec aliud pro te familiáque tua votum unquam
habiturus est qui tuus ex animo quamdiu dabit Ille, futurus est

Guido Patin, Bellovacus, Doctor Medicus Paris.
et Anat. atque Botanicæ et Pharm. Prof. regius.

Parisijs, die Veneris, 24. Augusti, 1657.

Aliquas ex nostris Thesibus ad Te mitto, quas ut
grata mente accipias, rogo : alterius Filij mei,
Caroli Patin Theses aliàs mittam, quæ nunc non suppetant.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 24 août 1657, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1119&cln=t

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons